17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

146

respondere se ait Bonfadius, iterum Lutetiae excusus est, et quidem cum

Magistratuum permissu.

Uxor mea iam advenit; domum quaerimus. Quae ad Praesidem Ianninum missa

erant nondum accepi, quia venti diu reflaverunt, sed ea in Gallia iam esse constat.

Quae ad Cancellarium 1 scripsisti iam videram apud Ianninum, simul cum ea oratione,

cuius exemplum tuo beneficio accepi. Is magnum tibi reddebat fidei atque industriae

testimonium, addens maximum rebus regiis damnum fore, si his temporibus

successorem acciperes. Cancellarium paulo ante conveneram, eique indicaveram,

quod et aliis, ex his, quae mihi nuntiarentur, videri mihi nondum paratos maioris

partis eorum, qui rempublicam insiderent, animos ad accipienda aequa ac moderata

consilia: quod confirmabam eorum, quae nuper Rotterodami alibique acciderunt

argumento. Aiebat Cancellarius dictum sibi, plerorumque eorum, qui Magistratu moti

essent, animos novis rectoribus conciliatos; ego vero nihil tale mihi intellectum

asseverabam. Plane et ipse et alii iudicant non committendum, ut irrito conatu magis

adhuc hebescat acies regiae auctoritatis. Etiam conditiones, quae feruntur vobis de

negotiis Indicanis, minime hic placent, ut nec illa in Britanniam Legatio 2 . Principis

Henrici negotium, cuius literae tuae meminerant, impense commendavi. Spero cordi

fore. Utembogardus et Episcopius Rothomagum hinc discesserunt, acceptis a

Iannino commendatricibus literis ad Senatus Normannici principem. A Cancellario

quoque et Boissizio humane sunt excepti, auditique Reformati, qui hic sunt,

Magistratuum cura; qua feliciter satis repressus est tumultus: sed paucorum supplicio

satisfieri sibi non patiuntur, et mirum ultionis genus commenti nolunt alios habere

coetus. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3

Pontificis ad Regem literas Gallicas 4 forte videris: sed ita, ut ipse scripserat Latinas

mitto, quas multi iudicant impetratas ab illis, qui paci adversantur; quo consilio et

tumultum illum excitatum, diffidentiae scilicet augendae, ac proinde bello protrahendo,

sunt qui arbitrantur. Ex testamento Procancellarii 5 , partem eam, quae ipsius de

Religione iudicium aperit, mitto; talem sane, qualis ab ipso minime exspectabatur.

Vale, Vir Illustris, et diu rem publicam privatamque feliciter gere. 8 Octob. 1621.

699. 1621 Oct. 11. Van N. Burgundius 6

Amplissime domine

Nihil libentius a Gevartio nostro accepi, quam apud te quoque poëmata 7 mea

invenisse gratiam, et non publico sapore tincta videri. Speciosum enim duco ornari

laudibus, cuius cupidine etiam quam satis est omnes tangimur. Et haec potissimum

mihi ingenii exerendi caussa fuit, ut experirer eruditiorum iudicia,

1 Nic. Brulart de Sillery.

2 De ambassade van Aerssen; zie p. 144 n. 2.

3 In de uitgave is hier een lacune.

4 De brief in Mercure François VII p. 704.

5 Du Vair; zijn testament, en zijn grafschrift in Mercure François VII p. 653.

6 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 30. Schrijver was

raadsheer in het Hof van Brabant.

7 Zie p. 143 n. 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!