17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

142

calamitas perculit. Me quod attinet, constitui potius longius fugere, si opus sit, quam

me Cyclopum et Laestrygonum fidei committere. Hic nihil est rerum novarum, nisi

quod Regii iudicant ingens esse damnum in morte Mainii 1 . Videtur autumno tam

pluvio, anno declinante, incertus satis esse obsidii exitus, tamen deditio speratur.

Regem in urbe hac hibernaturum plerique existimant. Caetera ex affine propius

intelliges. Valetudinem familiae tuae secundiorem utinam proximis literis intelligam.

Mea pars maior ac melior 2 satis belle se habet, quamquam mari diu iactata, deinde

et terrestri itinere defatigata. Domum iam quaerimus. Nostrae illae reculae, ad quas

sollicitudinem tuam demisisti, adhuc exspectantur. Puto praeter ventum nihil aliud

fuisse in mora. Haec brevius scribebam, imminente hora, qua tradi literae solent.

Scis alioqui, quam esse soleam temporis tui prodigus. Vale, Vir Illustrissime. 24

Sept. 1621.

694. 1621 September 24. Aan J. Hemelaer 3

Spero iam pervenisse ad te, Hemelari doctissime, literas 4 , quibus et scriptori pro

conscripto, et tibi, pro transmisso ad me Belgico libro gratias ago. Alioqui merito

mihi doleat tamdiu me apud te mei amantissimum haesisse in crimine maximo ingrati

animi, cuius culpae ut me exsortem scias, mitto exemplum earum, quas dixi,

literarum, ut si eas non accepisti, hoc earum vicem praestet. Librum ipsum et legere

incepi, et qua oportet diligentia atque animi attentione perlegam. Accessit interim

alterum beneficium, Iambi ad me Latini 5 : in quibus libertatem loquendi frustra excusas.

Neque enim nescio id veri affectus certissimum esse testimonium, quae sentias

promere: praesertim si ea persuasus sis, ad summam salutem eius, cui loqueris,

pertinere, quod te quidem plane credere neutiquam dubito: et vel hoc uno, etiamsi

deessent alia, facile agnosco quantopere tibi sim obligatus. Nam si omnium munerum

census ex animo maxime venit, sequitur ut hoc mihi gratissimum esse debeat, quod

non ambigua praefert summae benevolentiae signa. Accedit ad hoc carminum dulcis

politura, de Angelis vitae nostrae custodibus, de vitae a turba secretae felicitate,

piae sententiae, et singularis in me divinae bonitatis numquam ex animo meo

delendae pulcherrima delineatio. Quod vero antehac et dixi et scripsi, idem nunc

quoque tibi persuadeas velim, daturum me operam ut, quae inter Christianos

disputantur, ad dictata Prophetarum atque Apostolorum, et secundum eos ad sanctae

Vetustatis consensum exigam, exutis praeiudiciis et rerum caducarum respectu,

quas si contemnere nondum didici, summus mihi adversorum meorum fructus periit.

Cum vero non nesciam, quot sint humanae ignorantiae sinus, Deum supplex veneror,

ut tibi mihique animum superna luce collustret, et ad verum, in rebus praecipue

salutaribus, constanter arripiendum tenendumque corroboret. Te vero, Reverende

Hemelari, etiam atque etiam precor, ne minus me tui amantem credas, quam tu te

mei ostendis, quamquam ostendendi mihi haud par est copia. Vale, vir eruditissime.

XXIV. Septemb. CIƆIƆCXXI. Lutetiae.

1 De hertog van Mayenne, die 18 Sept. voor Montauban was gesneuveld.

2 Maria is dus te Parijs aangekomen.

3 Afschrift U.B. Leiden, cod. Vulc. 53. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 443.

4 N o . 669.

5 Angeli custodis ... Paraeneticon; zie p. 111 n. 1.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!