17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

139

fateor ad gloriam Scaligeri, Lipsii, et aliorum, qui in hoc studio primas sibi vindicarunt:

verum tamen multa praeclare observavit, quod cum Scaliger in suis ad Manilium

notis 1 dissimulat, candorem in eo requiro. Verum istoc studium mitto. Quem

theologum Romana, quem Reformatae Ecclesiae dabunt, in quo vasta adeo tum

linguarum, tum philologiae, historiae externae, philosophiaeque cognitio fuerit?

Quam ille sedulo Scholasticos, Thomam cum primis, quanta industria antiquos

Theologos legebat? cuius ego rei non tantum ex scriptis indicium capio, sed etiam

illis, quae ad Theologos veteres manu sua adscripsit. Sed neque hic substitit error

maximi Thuani. Addit in Batavia studuisse rebus novis, ac propterea ab Illustribus

Ordinibus esse hinc eiectum: tum Noribergam abiisse, atque ibi esse defunctum.

Quid horum verum est? Sane autores aliqui fuere, ut pagellas aliquot adversus

Thuani historiam ederem, quibus gloriam soceri vindicarem. Posse eum argui

testimonio Academiae ac Illustrium Ordinum, imo et Noribergensium, atque adeo

totius orbis reformati, Verum nihil agendum putavi te inconsulto. Ad haec videbar

mihi hoc pacto tantummodo fluctus in simpulo excitaturus. Praeterea cogitabam

hominem etiam Thuanum fuisse, et facile potuisse contingere, ut duos Gallos,

quorum uterque Lugduni sit professus, confunderet. Scis enim, ut Donellus

Leicestrianis partibus impense faverit, ac propterea e Batavia ab Ordinibus exire sit

iussus, Saravia quoque iisdem temporibus fuga in Angliam sibi consulente 2 . Scis

quoque Donellum concessisse Noribergam, atque ibi docuisse ius civile. Et potuit

iustior causa esse, cur Thuanus minus bene vellet Donello, quam Iunio. Nam

Cuiacium Amplissimus ille ὁ μαϰαρίτης Thuanus faciebat maximi. Et, ni valde fallor,

praeceptor fuerat. At Donellus nec caussam saepe habuit, nec modum invenit

exagitandi Cuiacium, quem, ut audio, ita in praelectionibus suis solet περιϕράζειν:

homo nescio CUIAS. Quid igitur evidentius, quam Donellum animo Thuani obversatum,

dum ista scriberet? Calami interim lapsum non esse, indicat, quod ista annotavit ad

illud tempus, quo Iunius e vivis excessit. Vellem scire, an eadem in αὐτογράϕῳ

habeantur. Nam fuere qui suspicarentur a Genevensibus fucum esse factum lectori,

vel Italis potius, quorum in manibus liber fuit priusquam ederetur. Mihi id minus

verisimile fit, ob ea quae dixi. Interim cogitabis, qua ratione et Thuani, et Iunii nomini

consuli optime possit. Quid si filius eius, vel alius, ad calcem libri moneat μνημονιϰὸν

plane ἁμάρτημα esse, quod de Iunio scriptum fuit, quem nihil minus quam desultoriae

fuisse scientiae constet, quique in gratia apud Ordines semper fuerit, Lugdunique

Batavorum magno bonorum omnium dolore decesserit, ubi etiam versibus ei a

Scaligero, te, Heinsio, et aliis summis viris sit parentatum 3 ? Cogitabis, et quid factu

opus putes perscribes.

Sed loquaci adeo epistola ulterius molestus esse desinam. Neque enim me fugit,

recenti adeo uxoris adventu, et rebus vestris nondum compositis, alia maioraque

esse, de quibus sit cogitandum. Rogarem te, ut me, quamvis nunc tanto disiungamur

intervallo, non minus propterea ames. Sed scio te amicum animo possidere, qui, ut

Seneca 4 ait, nunquam abest, ac quemcunque vult,

1 Manilius, Astronomicon ll. V. Ios. Scaliger rec. 1579; herhaaldelijk herdrukt.

2 Over Donellus en Saravia zie Molhuysen, Bronnen Leidsche Universiteit I p. 51 en 53 en de

daar geciteerde werken.

3 De Epicedia op Junius in F. Iunii Opera theologica I (Genève 1607) p. 24 en 25; zie ook

Scaligers Funera n o . XIV; Grotius' Poemata (1670) p. 178.

4 Seneca, Epist. 83.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!