17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

138

cognomen nimis evidens videtur. Quare et hic suffecerint una alteraque initii litera.

Haec non eo agam, quasi de aliis, quam innocentibus Musis loqui sit animus - nam

scis ut alia captum meum superent - verum quia non desunt, qui omni sub lapide

metuant serpentem. In mentem venit non inutile fore, si libri Augustini adversum

secundam Iuliani responsionem cum castigationibus tuis prodeant 1 . Multa enim felici

coniectura emendasti, posses et notas addere seculo nostro profuturas. Quod si

quid etiam dicendum adversus dissentientes putabis, occasio de plerisque sponte

se offeret. Tantum ita instituenda ratio, ut undique reluceat mitis sapientia 2 , non

Laeli, ut ille ait, sed Groti, quam in te virtutem mirari soleo. Nec puto ea, quae

perpessus es, hanc tibi virtutem excussisse. Scis cognomentum tuum, quod semper

tibi obversari debet: et simul occurrat, quod a sapienti Seneca in libris de Ira scriptum,

fuit 3 , Non est magnus animus, quem incurvat iniuria. Scis Athenodorum id Augusto

consilii dedisse, nequid iratus committeret, priusquam alphabeti literas cum animo

suo percurrisset 4 . Soleo quid simile facere, atque aliis suadere. Nempe ut si res

exigat, ut adversus alterum calamus stringendus sit, id quidem fiat dum fervet animus:

nam affectus disertiorem facit. Sed quia periculum est, ne aliquid caninae facundiae

admisceam - homines sumus omnes - eo placet, ut ad limam opus revocemus, ubi

animus resederit, atque alienis malis συμπάσχομεν. Multa absque dubio vel tollemus,

vel mitigabimus. Ita futurum, ut si etiam post annos multos in nos ipsos descendamus,

minus nos urat scriptio vetus, quasi non satis simus functi officio hominis Christiani.

Adde quod si undique in scriptis reluceat patientia, facilius in veris inveniemus fidem.

Sed ista longe melius me nosti.

Maximi Thuani Historiam posthumam vidi. Editam gaudeo, nisi qua parte, atque

id immeritissimo, socerum Iunium desultoriae fuisse scientiae dicit 5 . Mirum hoc mihi

de eo visum, qui etiam mediocris eruditionis homines, et pacis longe minus amantes,

in opere suo tantopere extollat. Quid Amplissimum virum ita egit transversum, ut

ista Gallus de Gallo, vir tantus de tanto, posteris traderet? Scio ego multa fugisse

socerum. Video in scriptis, praesertim criticis, quae indicta mallem. Sed tamen hac

parte non modo Palmerium 6 , sed alios etiam non infimi nominis post se relinquit.

Non assurgit

1 Dit werk is bij mijn weten nooit verschenen. Zie ook n o . 705 (p. 151), waar Grotius blijkbaar

een uitgave van dit werk in overweging neemt.

2 Horatus, Sat. II, 1, 73.

3 Seneca, de Ira III, 5, 8.

4 Plutarchus, Apoph. reg. in fine.

5 Thuanus zegt in zijn Historiae, bk. 127 op het einde: ‘Anno 1602 mense Octob. Fr. Iunius in

Biturigibus cubis apud nos natus obiit, cum annum tantum 57. attigisset, vir desultorio ingenio,

qui multa conatus an adsecutus sit quod moliebatur, doctorum erit iudicium; Lugduno

Batavorum ubi diu professus est, ob rerum novarum suspicionem ab Ordinibus Belgicis

exactus, et Altorfii ubi defecit, a Norimbergensi Republica honorifico stipendio invitatus’.

Dat Vossius over deze onjuiste mededeeling van De Thou, die Junius met Donellus verwarde,

gekwetst was, is begrijpelijk. Hij verdedigde de eer van zijn schoonvader in de voorrede van

zijn: De Historicis Latinis libri tres. Lugd. Bat. 1627. Zie verder den brief van Vossius hierachter

van 23 Aug. 1627 en n o . 705; Brandt, Leven I p. 373, en vooral F.W. Cuno, Franciscus Junius

der Aeltere p. 160-170, waar ook de literatuur over Donellus wordt opgesomd.

6 Janus Mellerus Palmerius.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!