17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

136

genuissem: praesertim quae multorum iudicio, et publico emolumenti, et mihi gloriae

ac nominis aliquid attulisset. Quare ne contingeret quod dixi, potius in novo hoc

opere viam istam institi, ut eorum, quae ad artem necessario pertinerent, nihil

omitterem, sed aliis fere uterer verbis; exemplis item novis magisque illustribus. Ad

haec curavi ut multa utiliter adderem passim, priori opere mihi indicta: ea vero

omitterem, quae οὐσίαν artis non spectarent, et opere altero fuse a me essent

tractata. Puto me consilium hoc meum facile tibi probaturum. Scripsi vero hoc opus

potissimum in usum scholarum, postulato eorum, qui his praeessent.

Commentarii mei de lingua latina 1 adhuc domi latent. In caussa est illud, quod

antehac etiam scripsi. Nempe quod Germania necdum pacata bibliopolae ac

typographi etiam frigeant. Sed tamen meliorem iam spem concipere incipiunt. Rumor

enim est, Magnae Britanniae regem pro exrege Bohemico 2 intercessurum: quo effici

posse putant, ut hic - dummodo renunciet iuri in regnum Bohemicum-Palatinatui

suo restituatur. Dum hoc agitur, ego praela typographica libellis aliis fatigare non

cessabo. Synodus 3 Roterodamensis iam desiit. Etsi vero Synodo Gaudano ante

annum fuerat statutum, ut ne ad Eucharistiae sacramentum admitterer, nisi

sententiam retractarem; tamen nunc mollius agendum mecum putarunt. Nam

decretum ut admittar ad eam, dummodo spondeam nihil me adversus Synodum

Dordrechtanam velle moliri palam, vel occulte. Item nihil me editurum, quod non

prius approbarit Facultas Theologica. Haec si praestem, toleratum me iri, sed extra

functionem Theologicam et Ecclesiasticam. Tamen intelligo esse nonnullos, quibus

nimis haec mollis agendi mecum ratio videatur. Nam existimant, si non compellar

ad subscribendum Synodo, saltem retractanda esse quaedam, quae in Historia

mea, ac thesibus 4 quibusdam scripserim. Ego video hoc agi, ut opera mea inutilis

in posterum Ecclesiae reddatur. Tamen si errorem videro ullum, non pudebit

retractare. Sed iam biennium est, cum errorum insimulor, neque ostenditur, ubi

exorbitarim. Novi quendam 5 qui obnixe hoc agit, ut vel unum locum in opere Historiae

incommode videar adduxisse. Scit facilitatem meam. Quare arte hac

circumveniendum me putat, ut agnoscam saltem quaedam minus apposite citari.

Hoc ego ubi fuero confessus, iam spargetur fama me errorem in Historia mea esse

confessum, nec esse, quod alius eo opere moveatur, quod auctor ipse non ubique

putet litare veritati, quae prima historiae lex et quasi anima est. Video mihi

circumspecte esse agendum, atque inter spinas, quod dicitur, calceatum me esse

debere. Interea seu malos vincat constans bonitas, seu Deus misericors aliter rebus

nostris providebit: servabimus animum bonum ad spes bonas. Quamquam profecto

videre vix possum, quid si me potius, quam publicum spectem, meliora attineat

sperare. Non iam ad alienum cogor somnum dormire, nec ad alienos passus eundum

est. Scis ut inter ea, quae beatiorem

1 Zijn Latina Grammatica (Petit, Bibliogr. Lijst p. 173 n. 19); cf. p. 28 n. 6, p. 29 n. 8.

2 Zie p. 75 n. 1.

3 Zie p. 35 n. 3, en in het bijzonder Knuttel, Acta I p. 10 en 11.

4 Historia is de pag. 135 n. 2 genoemd Historia de controversiis; met Theses zullen onder

Vossius' praesidium verdedigde theses bedoeld zijn, waarvan Petit, Bibliogr. Lijst p. 192,

eenige opnoemt. Zie ook p. 152 n. 10.

5 Vermoedelijk is Festus Hommius (I p. 168 n. 6) bedoeld.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!