17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

135

frustra fuerat Scriverii nostri acumen. Quamquam profecto non adeo mirandum, si

Amplissimo legato gentis suae nobiles adeo senatores magis obversarentur. Non

possum vero dissimulare apud te, ut cum primum inscriptionem longi adeo carminis

conspicerem, coeperim subvereri, ne acerba adeo ac diuturna mala fecissent, ut in

veteri regno tuo minus posses, quam olim. Sane aegre animo meo fuisset, si qui

primas tulisti quondam carminis maiestate, nunc secundis contentus esse deberes.

Sed ut paucos tantum versus delibavi, facile inanem hunc timorem deposui. Cum

vero omnia impense me delectarint, tum multum ex eo voluptatis cepi, quod tanta

venustate classicos quosque scriptores et disciplinas omnes describas. Et tamen

plus etiam me affecit nobilis illa digressio, qua celebras ornamentum sui sexus, ac

vere heroinam, coniugem tuam. Quam ego carminis tui partem siccis oculis legere

non potui. Nempe etiam affectus absque dubio disertiorem te fecit. Quam praeclarum

etiam iudicium tuum, cum in religionis negotio flectere oculos iubes ad antiquos,

nec graviter minus, quam iuste, quereris de moribus seculi nostri. Metuo nihilominus

ne surdis canas. Etsi aliquas esse aurei generis reliquias in Britannia, quibus

antiquitas sapiat, ex pluribus intelligo. Ac de Gallia etiam spem aliquam facit, quod

scribis summos illos viros, quorum elogia extremo tuo carmine mellitissimis versibus

es complexus, optime de laboribus meis sentire. Sane haec res non mediocriter

mihi fiduciam atque animum adderet ad audendum aliquid in aliis etiam religionis

controversiis. Sed alia sufflaminant. Unum eorum dicam. Nosse te arbitror, ut cum

de religione Christiana praeclarum illud opus numeris Belgicis 1 meditatus esses,

plerorumque hoc iudicium fuerit, etsi nihil inesset, quod reprehensionem mereretur,

tamen quanto praeclariora essent, quae scripsisses, tanto magis premi illa debere.

Idque ne aliorum de te iudicio incommodaret, si et recte de religione sentire, atque

in ea supra mystarum vulgus sapere videreris. Simile mihi aliquid usu venit. Neque

enim satis videtur multis, si mea a facultate Theologica approbentur prius, quam

edantur: sed malunt in totum me scriptione eiusmodi abstinere, idque ne plus

auctoritatis accedat operi Historiae meae 2 , quod aeterna oblivione sepultum vellent.

Itaque nunc nihil possum, nisi in studiis literarum, vel eloquentiae, vel historiae

externae, aut philosophiae. Qui campus satis quidem est amplus, sed quanto propius

ad senectutem accedo, tanto impensius flagro amore eorum, quae Christianae

Ecclesiae pacem atque concordiam possint afferre. Sed dum facere haut licet, quod

velim, facio, quod licet. Quare duos nunc libellos emitto ad oratoriam facultatem

pertinentes. Altero eorum artis huius ἐπιτομὴν 3 sum complexus. Nec est quod

vereare, ne ea res vitam evitare posset commentariis istis Oratoriarum Institutionum 4 ,

quas ante annos quindecim in lucem emisi, et quadriennio post auctiores recudi

iussi. Nam non adeo durus pater esse volui, ut a novella prole paterer interimi, quam

prius

waarmede bedoeld zijn de bekende Spaansche en Fransche ministers Gaspard de Guzman,

comte d'Olivarez, en François de l'Hospital.

1 Bewijs van den waren godsdienst, p. 26 n. 6.

2 Historiae de Controversiis, quas Pelagius eiusque reliquiae moverunt, libri VII, 1618; in dl. I

herhaaldelijk genoemd.

3 Partitiones oratoriae sive Rhetorices contractae libri V. Lugd. Bat. 1621 (Petit, Bibliogr. Lijst

p. 165 n o . 9). Het andere boek is getiteld: De Rhetorices natura ac constitutione. Lugd. Bat.

1621 (Petit l.l. n o . 8).

4 Oratoriarum institutionum libri VI. Lugd. Bat. 1606. Petit, l.l. p. 162 n o . 3a. Aldaar, n o . 3, wordt

ook een uitgave van 1605 genoemd, die Petit echter niet gezien heeft. De editio altera is

verschenen Dordrecht 1609. Petit n o . 3b. Uit dezen brief volgt m.i. dat die editie van 1605

niet bestaat.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!