17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

130

686. 1621 September 9. Aan G.M. Lingelsheim 1

S.P.

Verba non invenio, quibus digne satis gratiam tibi agam, quod de me ausus sis

iudicare contra Fortunam. Ego et semper operam dedi hactenus et dabo etiam nunc,

ne amicitia tua, quam semper feci plurimi, indignus sim. Quod nuper scripsi

compendio 2 , idem posthac diffusius 3 intelliges, omnia mea consilia spectasse semper

ad ecclesiae et reipublicae pacem. Gratias summas ago Deo meo, qui me sua

exploratione dignatus, simul magna solatia suggessit suggeritque. Intelligo dn.

Camerarium 4 nuper fuisse, ubi mihi venire non licet, et animum ostendisse a nobis

non alienum, quo nomine multum ipsi debeo. Ego magni Camerarii nomen summa

reverentia prosequor, nec, quod sciam, ab eius scitis unquam discessi. Etiam in

carcere eius libris aerumnas meas sublevavi. Iam videris puto carmen non optimum,

sed quod a fortuna nostra excusationem meretur, ad Franciscum Thuanum 5 , cui

persolvi quod parenti eius, viro optimo, debebam. Nam si quis est, cuius affectui,

iuxta tuum, multum debeo, is certe Thuanus fuit: quare omnino officii mei existimavi

memoriae eius honorem habere, praesertim cum ne illa quidem tam eximia virtus

invidiam et calumniam effugerit. Is, quem dixi, iuvenis magno passu per paterna

vestigia grassatur et eo te amore prosequitur, quo tu eius parentem. Germaniae

mala tristis audio, Galliae etiam video. Utinam prae calidis consiliis temperata ac

salubria placerent. Viros magnos, qui me sua amicitia ornant, video serenissimo

Principi vestro bene velle. Puto non male vos facturos, si ad aequa omnia huius

quoque regni gratia utamini: quanquam non nescio, quae hactenus a Gallis proposita

fuere, minus placide excepta, sed multum possunt temporum vices. Montem Albanum

rex oppugnat. Est apud eum Haius, ab Anglia legatus 6 , sed an spe aliqua

conciliandae pacis incertum. Certe Galliae refert, ne trahatur hoc bellum, neque

Galliae tantum, sed totius Europae. Sancatharinum 7 pro merito amo atque amplector.

Grutero, et si qui alii vivunt nostri memores, precor omnia faustiora. Utinam re aliqua

ostendere possim, quanti faciam a te amari. Vale vir optime.

Lutetiae, IX. Septembris CIƆIƆCXXI.

Tuus totus tibi obligatissimus

H. Grotius.

Adres: A Monsieur Monsieur Lingelsheim.

1 o

Hs. Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 116. Antwoord op n . 665.

2 Stuytinghe, zie p. 75 n. 6.

3 Verantwoording, zie p. 76 n. 1.

4 De diplomaat Ludwig Camerarius (1573-1651), kleinzoon van Joachim (magnus Camerarius,

1500-1574). Hij was in 1621 in Den Haag geweest; 15 Juni 1621 schrijft hij uit Heidelberg

aan Janus Rutgersius: ‘Ex Haga ad te scribam plenius’ (Reifferscheid, l.l p. 114).

5 Sylva, zie p. 101 n. 7.

6 Zie p. 122 n. 3.

7 Zie p. 106 n. 11.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!