17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

124

quod ne quid in pietatis negotio me indignum faciam, et monitis me et precibus

iuvas. Ego vero te Deum adiutorem precatus hac parte securum esse iubeo: nam

si quid profiteri contra animum in animum potuissem inducere, neque illa horribilis

in me lata esset sententia, neque post sententiam tam diuturna mihi toleranda fuisset

captivitas. Nunc quoque si a parte infirmiore tam crudeliter habitus ad eam quae

validior augustiorque est vellem accedere, paterent mihi maiores quam quas patria

nostra capit dignitates. Sed qui carcerem tuli, feram et exsilium et contemtum et

paupertatem, eius exemplo qui cum populo Dei ignominiam ferre maluit quam dici

nepos Pharaonis 1 . De te mihi fortissima quaeque promitto. Rogo ut eorum quae tibi

eveniunt certiorem me facias, ut si ea secunda sunt gratuler, sin quod nolim, cogitem

num qua in parte tibi possim succurrere. Si ibi manes magnum tibi praesidium

paratum video in Maurerii amicitia quem etiam qui non amant metuunt. Non opus

est ut eius liberos tibi commendem, cui bene bonis facere ex consuetudine in naturam

vertit. Quod si ibi vivere atque ita vivere ut te dignum est non sineris, scito librum

tuum de Pelagiana Historia 2 magnas tibi hic amicitias parasse. Neque deerunt si

huc migrare libeat Viri summates, qui tibi certatim florem sobolis suae commendent.

Sed Historiae Pelagianae omnia exemplaria quae hic erant distracta sunt et valde

a multis desiderantur. Fac quaeso typographum memorem ut alia submittat. Meum

libellum 3 , qui ad tuum esse potest indicis loco, quod legeris gratias habeo. Vellem

non tantum quae de editione in utramque partem disputata sunt commemorasses,

sed annotasses quoque ea quae corrigenda tibi aut mollienda videntur, ut opusculum

istud sive publicis sive privatis usibus serviturum, summam certe manum accipiat.

Quae causae ad dissuadendam editionem adferuntur magna ex parte obtentus

tantum sunt, praeter illud quod ultimo loco affertur. Ego vero sicut affinium commodis

impense studeo ita aequum puto ut ipsi vicissim famae meae studeant, quae nullis

commodis posthabenda est. Tamen, quia uxor iamiam adventura dicitur, differam

hanc consultationem in id tempus, dum ne ad has tam diuturnas moras aliae morae

texantur. Mihi enim deesse diutius non possum: neque ut faciam amicis qui hic sunt

placet. Tilenus noster amicissime te salutat, tibique placere maximi aestimat. Vale

Vir doctissime. 19 Augusti. 1621. Lutetiae.

Tuus optima fide

H. Grotius.

679. 1621 Aug. 24. Van B. Aubéry du Maurier 4

Monsieur.

Je suis contraint de satisfaire par cette seule aux deux vostres du 4. et 13. du

présent, c'est à dire de payer une double debte en monoye courte et legère. Je loue

Dieu qu'il vous ait rendu Monsieur de Boissize sain et sauf, et le prie très-ardemment

pour sa conservation, mesmes que pour le bien du Royaume il

1 Hebr. XI, 24, 25.

2 Historia de Controversiis quae Pelagius eiusque reliquiae moverunt; zie I register.

3 Disquisitio an Pelagiana sint ea Dogmata, zie p. 109 n. 2.

4 Gedrukt Epistolae ex bibl. Meelii p. 14. Antwoord op n o . 672 en n o . 676. Beantwoord door

n o . 682.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!