17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

123

et nunc scribo 1 . Neque vero tam sum ineptus, ut nesciam tantam esse vim

commendationis tuae, ut nihil ei ponderis a meis precibus possit accedere. Sed

tamen intelligere ipsum volui, qua opera novum amicum parabit, eadem veterem ei

obligatum iri. Placet et is iuvenis 2 , cui secundas operas assignasti: ita ut nihil restet,

nisi Eum invocare propitium, sine quo nec satio nec rigatio ad messem pervenit.

Rogo, in inscriptione 3 si quid addendum, demendum, mutandum censes, aut tuo

iure utaris, aut opera mea. Silva 4 mea ut nihil habet eximium, ita venia certe indigna

non est: nam ut meliorem scriberem, non indulsit animus, partim in memoria, partim

in sensu malorum suorum aestuans: ut tacerem, non permisit reverentia, qua viri

incomparabilis Iacobi Augusti Thuani memoriam prosequor. Accedebat, quod cum

D. Boissizio pridem pro Epicedio essem debitor, tanto post Thuani mortem tempore

illud scribere serum mihi videbatur, et tamen aliquid reperiendum erat, quo id nomen

expedirem: quod fecisse mihi videor, ita comparata ad filium allocutione, ut parentis

virtutes ipsi ob oculos ponerem.

Belli aut induciarum apud vos exspectatio suspensa hic sapientum iudicia habet.

Hic vero deprehensa a Regiis partibus navis, quae omni belli apparatu onusta e

Batavis veniens Aquas Mortuas destinabatur, suspicionem iniicit multis, ne missis

publicitus auxiliis obtentui sumantur privatorum nomina. Montis Pessulani ad Regem

miserunt: putantur se permissuri Regis arbitrio. Ipse Rex ad exitum huius mensis

ad Montem Albanum futurus putatur. Novus e Britannia Legatus 5 carruca molitur

lentum iter. Validus est rumor, Gonthomerum 6 et qui in aula Anglica Hispanicae sunt

factionis, aperte profiteri non debere a Rege Britanniarum deseri religionis consortes

in Gallia, ne si quando vetera iura repetere ipsi sit animus, desint, qui partes Anglicas

sequantur. Nihil tamen tale sperari a ... 7 ipsa mihi eorum consternatio indicium facit.

Solent enim, ut spes aut metus se ostendit, ita animos ac vultus quasi diarios sumere.

Sigilli curam adhuc Comes stabuli 8 exercet. Haec erant, quae hic ferebantur. Ego

posthac inde non literas, sed uxorem exspecto: quae ne ad me adventum differat,

et mea et ipsius refert. Nam beneficia beneficiis tegenda sunt, ne perpluant. Ut te

hic videam, tantum est id bonum, ut sperare vix ausim: tamen quia iubes, dabo

operam, ut sperem. Pax si per se optanda non esset, haec illam causa tam optandam

faceret, quam quod maxime optatur. 19 Aug. 1621. Lutetiae.

Has cum scripsissem, literarum fasciculum ab amicis tuo beneficio recte accepi,

pro quo gratias ago.

678. 1621 Aug. 19. Aan G.J. Vossius 9

Hoc mihi dulcior est mea libertas, Vir optime, quod eam voluptati tibi esse, quanquam

nunquam dubitavi, tamen ex te quoque intelligo. Neque minus gratum

1 N o . 678.

2 Prioleau; zie p. 97 n. 1.

3 Het grafschrift; zie p. 108.

4 Zie p. 101 n. 7.

5 Zie p. 122 n. 3.

6 Graaf de Gondomar, de Spaansche gezant aan het Engelsche hof.

7 Is hier Aerssen's naam uitgelaten? Zie p. 104 n. 1.

8 De Connétable De Luynes; zie p. 122 n. 2.

9 Gedrukt Epistolae p. 60; Epistolae ecclesiasticae p. 663. Antwoord op n o . 668.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!