17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

122

quem, sibi pararium conciliaverat homo nostro malo natus 1 . Id responsum senili

prudentia temperatum, sed ita, ut nihil contineat, quo se ille iactare possit, praelegit

mihi. De homine ita ut semper sentit: nec quicquam boni a nostris sperat, quamdiu

ille istum gratiae locum obtinet. Boissizius, qui nunc in urbe est, et optime valet,

apertissime mihi significavit se eiusdem esse sententiae, et daturum operam, ut,

qui apud Regem sunt, id intelligant. Constanter te diligit, tuamque industriam ac

fidem his temporibus Regi imprimis necessariam iudicat. Sigilla morte custodis Veri 2

vacua, populi vota ipsi destinant. Sed qui aulam norunt, non audent tantam Galliae

felicitatem sperare. Legatus ex Britannia 3 aperte praefert venire se pacis

conciliatorem, ut quam Rex suus ex usu esse Galliae iudicet. Tentavit eorum, qui

in urbe sunt, animos, an spes esset impetrandi, ut obsides pacis urbes Reformatis

reddantur: sed ea spes ei praeciditur. Caeterum in negotio religionis nihil innovatum

iri large promittitur. Nunc ad aulam Legatus, quantum potest, properat, ut imminens

Monti Albano obsidium, si possit, antevertat. Video rem esse inter felices hinc atque

inde pertinaces: ac proinde spem pacis valde incertam; quae, etiamsi confecta esset,

meae certe securitati nihil esset additura. Longius enim abest bellum, quam ut eius

pericula quicquam ad nos pertineant. Nec quicquam causae video, cur inde pendere

debeat solitudinis meae remedium. Sed vereor ne amici mei inimicis lactandos se

permittant, nihil postremo ipsis nisi ludibrium debituri. Neque ego cuiquam quamvis

variae spei usuram invideo, dum ne ego interim vitae solatiis destitutus poenas

pendam alienae credulitatis. Chartas, quarum in literis XXIX. ad me datis 4 meministi,

avide exspecto. Minus solvit et qui tempore minus solvit. Ego mihi diutius deesse

non possum: neque est, ut dilationem ostendendae innocentiae, tam crudeliter

lacessitae, aequis iudicibus probare diutius possim. Hac praecipue in re te adiutorem

mihi quantis possum precibus exposco. Carmen ad Thuanum 5 iam videris, in quo

nihil probandum praeter constantiam reverentiae, qua cum bonis omnibus, virum

in omni virtutum genere incomparabilem, patrem ipsius, sum prosecutus, cuius ut

testimonium aliquod publice exstaret, mea referre censui. Ad meos non scribo,

quando eos iam in Zelandiam profectos arbitror. Vale Vir summe, et bene rem gere.

13 Aug. 1621. Lutetiae.

677. 1621 Aug. 19. Aan B. Aubéry du Maurier 6

Liberos tuos, Vir Illustrissime, incolumes ad te venisse, gaudeo: speroque, si quid

adhuc sequioris valetudinis ipsis adhaesit, id omne itineris motione discussum. De

studiis ipsorum optima quaeque sperare nos iubet et ortus felicitas et cura tua et

eorum fides, quibus tam grande depositum commisisti. Ad virum optimum et amicitia

tua dignissimum Gerardum Vossum et scripsi antehac 7 ,

1 Aerssen. De pararius (onderhandelaar) is m.i. Hauterive; zie p. 104 n. 1.

2 Guil. du Vair, die 3 Aug. 1621 overleed, en als zegelbewaarder werd opgevolgd door De

Luynes.

3 James Hay, first earl of Carlisle, die in 1621 als buitengewoon gezant naar het Fransche hof

was gezonden, om te trachten vrede tusschen Lodewijk XIII en de Hugenoten te stichten. In

1622 kwam hij opnieuw naar Parijs met hetzelfde doel.

4 o

N . 671.

5 Silva, zie p. 101 n. 7.

6 o

Gedrukt Epistolae p. 60. Antwoord op n . 673.

7 N o . 666.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!