17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

109

abiuraris quaecunque a Reformatis Ecclesiis docentur, eosque omnes pronunciaris

haereticos, qui non per omnia cum Romana Ecclesia sentiunt. Equidem nihil tale

de te metuo. Novi enim pietatem animique constantiam. Sed tamen quid homulli

sumus, si Salomon ipse foede adeo sit prolapsus? Quare Deum oro, ut nec spe,

nec metu, a recta te via, et conscientia integra, abstrahi patiatur. Tu vero, vir maxime,

me vicissim in precibus tuis apud Deum habe commendatum, ne vel pellacia horum,

vel illorum blanditiis, agere id unquam velim, quod salva facere conscientia minime

possum. Sed de me quidem propediem fortasse plura. Nam expecto, quid vel

Synodus decretura sit, quae Roterodami nunc haberi incipit: vel quid Nobiles

Academiae Curatores VIII Augusti facturi sint in rebus meis 1 . Ad te redeo. Legi cum

optimo parente tuo scriptum de quaestione ea an Melancthoniana sententia recte

Pelagiana esse dicatur 2 . Scis quid hac de re sentiam. Sed aliud nunc in quaestione

est: nempe an expediat ea, quae scripsisti, quamprimum in lucem exire. Video de

hoc ne inter tuos quidem satis convenire. Et utrimque argumenta adferuntur. Quibus

id probatur, aiunt Dei et veritatis caussam agi, hanc ab omnibus caussae satis

intelligentibus defendi viribus omnibus debere: a te vero imprimis, partim quia

perpauci, quid vetus Ecclesia senserit, aeque sciunt, partim quia tutius istic, ubi

nunc es, potes, partim quia hoc fine liberasse te Deus videatur, ut veritatis sis

patronus fortis. Accedere aiunt, quod multorum millium de te spem eludere non

debeas. Item quod aliter mundo testatam facere innocentiam tuam vix possis. Sed

quibus secus videtur, hi satis fore putant, si ea defendas, quae egisti ipse, dum

Reip. habenas moderares. Ea quae a Synodo decreta sunt, malunt oppugnari ab

illis, qui populum docent, ut quos ea res propius tangat: sicubi opera eorum claudicet,

posse a te iuvari. Sed ut ipse rectis quasi cornibus in Synodum incurras, parum

tutum putant, eo quod in Britannia, Belgica, Germania, ipsaque Gallia tot habeat

defensores, quorum impetum metuunt ne solus possis sustinere. Scis quam duram

suscipiat provinciam, cui cum Theologis negotium est. Ad haec negant res tuas ita

firmo loco esse, ut non vel obitu regis, vel alio infortunio inde eiici possis: nec debere

te in totum tibi aditum praecludere in loca illa, ubi Calvini dogma regnat. Praeterea

aiunt magnis passibus eo nunc omnia tendere, ut brevi plane moderatis hominibus

futurum sit opus, a quibus triste patriae dissidium sopiatur. Utilem vero tunc magis

operam tuam fore, si non tam Remonstrantium caussam susceperis defendendam,

quam unius tui, quod necessarium esse minime diffitentur. Accedit quod aliter si

agas, minus etiam, quam nunc sunt, in gratia erunt, qui vel sanguine vel affinitate

tibi iuncti sunt. Utrum maioris haec argumenta sint, an priora, satis per te vides.

Quamquam vero consultore non eges, tamen non possum quin addam, minime mihi

improbari, ut paullum saltem hoc negotium differatur. Praesertim quando coniux

tua, itemque affines plane habent persuasum, tibi, liberis, sibi, plurimum posse hanc

rem incommodare, nec usque adeo necessariam esse. Haec sunt quae Delphis

scribebam. Nunc recta Lugdunum peto, unde de aliis alteras ad te literas dabo.

Neque enim plura nunc possum ob festinationem. Deus tibi, vir Clarissime,

amicorumque maxime, eum animum inspiret, qui

1 Zie p. 35 n. 3.

2 Disquisitio an Pelagiana sint ea Dogmata quae nunc sub eo nomine traducuntur; in 1622 te

Parijs bij Drouart uitgekomen. Exemplaar op de U.B. Amsterdam; niet bij Rogge; zie Ter

Meulen, Concise Bibliography n o . 298.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!