17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

108

forma ad morem veterum nonnihil accedens. Possunt autem, quoque versu, aut

plures aut pauciores voces poni, ac proinde versus quoque fieri plures paucioresve,

uti videbitur. Nam et priscae inscriptiones nullo sensus respectu, ubi visum est,

versum absolvunt. Quod si hoc schediasma aut non omnia contineat, quae memoriae

sacranda iudicas, aut prolixius est, quam ferat saxi spatium, aut in ipsis vocibus

mutandum aliquid censes, poteris uti ad mutandum aut iudicio tuo, aut opera mea.

Rediit ad nos Boissizius, tui si quisquam amantissimus. Quanquam vehementer

te frui desidero, tamen, qui meus est in patriam amor, libenter ex eo intelligo exilium

tibi prorogari. Vale Vir Maxime. 21 Iulii, 1621. Lutetiae.

MARIA MADALENA. CORPORIS. ANIMIQ. LAVDIBUS. EMINENTISSIMA. VIXIT. ANNOS.

XXXV. IN. CONIVGIO. 20. RARA. IN. DEVM. PIETATE. OBSEQVIO. IN. MARITVM.

CARITATE. IN. LIBEROS. QUOS. VTRIVSQ. SEXVS. SENOS. PEPERIT. DECEM.

SIBI. SVPERSTITES. RELIQVIT. VT. SEMPER VITÆ. EMENDATISSIMÆ. ITA.

CONSTANTIS. TRANSITVS. EXEMPLVM. PRÆBVIT. XII. NOVEMB. 1620.

BENIAMINVS. AVBERIVS. MAVRERIVS. ADSESSOR. SANCTIORIS. CONSISTORII.

REGIS. FRANC. EIVSDEMQ. AD ORDINES. FED. BEL. LEGATVS. MONUMENTUM.

FIERE. CURAVIT. CONIUGI. DVLCISSIMÆ. AC. PERPETVVM. DESIDERANDÆ. ET.

FILIORVM. PRIMO. BENIAMINO. QVI. DESPOSITVS. EST. 4. IVNII. 1614.

668. 1621 Juli 22. Van G.J. Vossius 1

Ante omnia, incomparabilis vir, Deo immortali gratias ago, quod diutinas horum

temporum calamitates temperarit dulcissimo beneficio liberationis tuae. Quod eo

maioris duco, quia ne aliud quidem sperare audebam, quam ut intercessione principis

exteri cum certis conditionibus dimittereris. Sed subinde labascebat animus, cum

minime viderem, quibus condicionibus et conscientiae tuae, et procerum simul

voluntati posses satisfacere. Nunc Deus voluit, ut plane tuus esses, neque ulli,

praeterquam uni sibi, beneficium tantum deberes. Quanto magis propterea divinae

sis bonitati obstrictus, satis intelligis. Sed quia vita haec terrestris nihil aliud esse

videtur, quam perpetua tentatio quaedam, facile vides, quantum nunc opera danda

tibi sit, ne qui a Deo corporis es custodia liberatus, a communi generis humani hoste

in carcerem longe foediorem, animi nempe, ullis ullorum blanditiis pelliciaris. Quod

eo ad te scribo, quia inimici tui spem eam conceperunt propediem huc nuncium

allatum iri, quod Bertii 2 exemplo

1 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ecclesiasticae p. 662; Vossii Epistolae p.

194 (met foutief jaar). Beantwoord door n o . 678.

2 De voormalige Leidsche professor P. Bertius, zie p. 94 n. 4.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!