17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

103

precibus adiuvari cupio, paratus et ipse pro aliis easdem preces ad Deum sine

intermissione fundere. Haec igitur, ut dixi, quamquam meditari ceperam pridem,

tamen ut amplius intentiusque meditarer divina directione carcer mihi profuit; proderit,

spero, et exilium, cui hoc etiam debeo, quod te aliosque viros eximios, tum isthic,

tum hic in Gallia vidi: quibus omnibus gratias ago, nominatim tibi, vir reverende, qui

praeter illos sane amicissimos sermones has etiam literas tui in me affectus indices

esse voluisti. Bene mones et carcerem esse hanc vitam et exilium: nam quota pars

universi est, quae nos inclusos tenet, adstrictos etiam vinculis divinae gubernationis?

exilium, a patria quippe absumus: municipatus enim noster in coelis est. Exempla

Themistoclis, Coriolani atque aliorum interdum cogito: saepius autem illorum, qui

leniter tulere illatas a civibus iniurias, qualis Aristides, Phocion, Rutilius et, quem

dicis, Scipio: sed quid opus aliunde exempla petere, cum praestantissimum nobis

in Mose exhibeant sacrae literae? qui populi liberator incertum ingratiusne acceptus

sit a suis, an ipse patientius pravos populi mores pertulerit. Virtus hic in alieno habitat;

inde plerumque adeo sine praemio est, ut et poenas incurrat, aut ubi unus

principatum in dominationem vertit, aut ubi inter plures orta factio, rem, quae publica

fuerat, privatam facit, aut ubi populus - qui mos est furentium - in membra sua, et

quidem potissima, saevit. Merito divini libri civilis imperii statum mari comparant:

nam ut maris aestus eadem loca nunc tegit, nunc destituit, ita potestas illa

ambulatoria est, neque vestigium servat: tum vero non desunt venti et fluctus, qui,

non dicam, incautos, sed vel maxime sibi caventes, alios penitus demergant, alios

diu vexatos tandem naufragos in littus eiiciant. Ad haec exempla nos quoque

accessimus, quibus propositum semper fuit in eo, quem acceperamus, statu patriam

conservare: quod nobis qua mercede steterit vides; quanto tutior tranquilliorque vita

in piis meditationibus et literato otio senescentium!

ζηλῶ σε γέρον ζηλῶ δ᾽ἀνδρῶν

ὃς ἀϰίνδυνον, βίον ἐξεπέρασ᾽

ἀγνὼς ἀϰλεής 1 .

Hoc vitae genus si mihi in posterum clemens Deus indulserit, operam dabo, ne eo

segniter abutar. Versus, quos ex Graecis apud Stobaeum Latinos feceram 2 , iam

accepi, eisque relegendis quod primum dabitur tempus impendam. Conferam et

Ratalleri libellum, pro cuius usu gratias habeo, remissurus propediem. Quos nominas

viros eruditionis fama pridem notos, videre nondum contigit; si qua dabitur eos

videndi occasio, utar, neque enim nescio quam multa sint quae ab eis doceri possem.

Vale, vir optime. VIII. Iulii 1621. Lutetiae

663. 1621 Juli 15. Aan B. Aubéry du Maurier 3

De publicis regni rebus, Vir Illustrissime, nihil habeo, quod scribam: satis certus

alios esse, qui id officii praestare rectius possint. Adfui hodie Praesidi Iannino, qui

fidem tuam ac diligentiam in prosequendis negotiis, quae tractari

1 Euripides, Iphig. Aul. 16 vv.; cf. Grotius, Excerpta ex tragoediis et comoediis Graecis p. 271.

2 Zie p. 15 n. 4.

3 Gedrukt Epistolae p. 58. Beantwoord door n o . 671.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!