17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

102

atque aliorum testimoniis innotuerat. Atque adeo id ipsum inter causas vel praecipuas

erat, cur vestram Belgicae partem adire cuperem: sed obstitit bellum diu, mox factis

induciis metus ne, quia privatus iam esse desieram, sequius id interpretaretur

hominum malignitas. Sed vere quod dici solet ‘fumum dum metuo in flammam incidi’ 1 .

Nam qui tam temere metueram, ne levi suspicione aspergerer, totis calumniarum

fluctibus mersus sum. Sicut autem in carcere cum essem, me isto Iosephi dicto

solatus sum: ‘nihil feci cur in hanc foveam coniiciendus essem’ 2 : ita nunc liberatus

Dei beneficio - ingratus sim aliter si dicam aut sentiam - merito mihi videor cum

eodem Iosepho dicere posse τοῖς ἐμὲ δωρεὰν μισησᾶσι 3 : ‘Vos quidem in malum hoc

cogitaveratis, Deus autem hoc cogitaverat in bonum’ 4 . Nam exemptus et negotiis

publicis, quae vix ullam animo pacem indulgent, et turbae hominum plerumque per

contagium noxiae, vitam egi quasi ἀσϰητιϰὴν, maximamque partem temporis tum

precibus, tum Sacrae Scripturae et veterum eius interpretum lectioni impendi, eo

sane animo ut, quemadmodum in controversiis de Gratia et Libero Arbitrio id, quod

verum esse firme persuasus sum, magno potentium odio meoque periculo et

professus eram libere, et pro eo, quo tum fungebar, munere tutatus: ita in caeteris

partibus, seposito rerum temporalium respectu, veritatem aut iam cognitam, aut

amplius - neque enim de profectu desperandum est - cognoscendam animose

sequerer, in quo proposito Deum et precatus sum hactenus, et nunc etiam precor,

ut me conservet ac roboret. Cum autem iis, quae praecipua sunt, praecipuam quoque

curam deberi arbitrarer, primitias otii mei consecravi illis rebus, quae Christianorum

universitatem a reliquo humano genere segregant. Itaque eo animo lectis aliquoties

sacris oraculis, atque iis, quae tum adversus Gentes, tum adversus Iudaeos a priscis

ac recentioribus erant disputata, operam dedi, ut eorum summam populari ac patrio

sermone expressam, quo magis lectio allubesceret, quadam versuum dulcedine

condirem 5 , aliis quoque, sed meis praesertim Hollandis hanc operam navans, ut qui

domi cum Iudaeis, peregre cum Mahumetanis et paganis, saepe etiam cum impiis

Dei ac divinae providentiae negatoribus versantur, haberent praesens adversus tot

venena remedium. Is labor in libros sex fluxit, quorum primus Deum esse probat,

ac scitu maxime necessarias proprietates ei assignat, providentiam, et aliud post

hoc, quod hic agitur, aevum; atque inde religionem generaliter adstruit. Secundus

docet eam esse veram religionem, quam Christus Dominus noster in terras attulit.

Tertius autoritatem defendit eorum librorum, quos Veteris et Novi Instrumenti codices

continent. Quartus speciatim Paganismo, quintus Iudaismo, sextus Mahumetismo

opponitur. In eodem opere Christianos omnes hortor, ut omissis ad pietatem minus

facientibus controversiis, praecipue vero animos asperantibus rixis, ad pacem se

concordiamque componant. Confido Deum Optimum Maximum, qui in delineandis

istis Christianismi rudimentis mihi benignus adiutor fuit, hoc etiam mihi concessurum,

ne in erroribus ullis haeream, qui animae meae saluti possint adversari, neve

charitatem abiiciam in eos, qui eidem Domino nomen dederunt, praecipue qui vitae

innocentia tanto nomini respondent: quam in rem omnium bonorum

1 Erasmus, Adagia, i.v.

2 Gen. XL, 15.

3 Joh. XV, 25.

4 Gen. L, 20.

5 Bewijs van den waren godsdienst; zie p. 26 n. 6.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!