17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

100

munus evocatus fuerat usque ad excessum Secretarii loco inserviendi felicitatem

habui. Infelicissimo nuper fato ereptus est nobis, peculiariter autem mihi non minus

quam Tibi, Domine clarissime, incomparabilis Praesul: quod sane crudo adhuc

dolore et anxietate commemoro. Heu quantum aevi nostri Catharis et Iesuitis

gaudium! quanta vero tristitia piis omnibus et bonis! Tibi autem Domine peculiariter

ereptum dico, quia supra exteros omnes charissimus eius in te erat affectus et amor

insolitus, quae res nulli melius quam mihi nota fuit. Saepe eum privata apud me

conquestione infortunium Tuum, simul et Reipublicae vestrae deflentem audivi, quod

inter eos viveres, qui Te et Tuum pacis ac veritatis Christianae studium aestimare

satis nescirent, homines partium studio nimis abrepti. Sane quamprimum gravem

illam incumbere Reipublicae vestrae procellam, atque in Tuam praecipue

Dominationem inter alios vim suam effundere intellexerit, statim solitudini se dedit,

quo eam Tecum communem haberet, et postea non levem ob acerbitatem fati tui

maerorem quotidie expressit. Mox in gravem incidit morbum, atque Ei tandem

lethalem; et nescio equidem an magnam illius aegritudinis causam dicerem inusitatum

illum dolorem, quem ex molestiarum Tuarum, quae cum vitae periculo coniunctae

essent, auditu contraxerat: saepissime autem ardentes ad Deum preces et vota pro

Tua Praestantia effundens tandem quievit in Domino, qui seculum istud malum tanti

boni possessione indignum iudicavit. Moriens vero secretissimae fidei et curae meae

missum ad eum a Te librum illum, quem de Imperio Summarum Potestatum circa

Sacra 1 inscripseras, commisit, simul imperans ut si quando benignus Deus Te a

solitudine illa et periculis imminentibus liberaret, eum ad Dominationem tuam quam

secretissime et tutissime mittendum curarem. Tandem beavit nos, quam avide

expectabamus, fama; liberatum Te scilicet ab ingrata illa custodia, et non sine divina

providentia Lutetiam evasisse. Ego dum literas Tibi mittendas meditabar et de

fidissimo nuntio sollicitus eram, ecce a Reverendissimo Patre, Domino Wintoniensi

Episcopo 2 audivi, missum huc a Te intimum et fidelissimum amicum ut per eum liber

ille ad Dominationem tuam rediret. Gratulabar illico opportunitatem tam feliciter

oblatam, et statim ad Illustrissimum Praesulem librum Tuum una cum hisce literis

Tibi tradendum mittebam. Praestantiam Tuam oro, et per intimum illum defuncti mei

Domini erga Te affectum, perque omnia te sacra obtestor, ut perpetuum istud ingenii

et doctrinae Tuae monumentum publici iuris quamprimum facias, - quod sane

mortuus p.m. Praesul praecipue habuit in votis, quae Tibi etiam nota esse voluit -

et liber, quem privatum et manuscriptum mitto, rursus ad me nova forma redeat, in

commune bonum et nominis Tui celebritatem excusus. Rogo insuper Dominationem

Tuam et obnixe precor, ut me per literas certiorem facias de libri istius salvo ad

manus Tuas adventu, quod cum intellexero, liberavi animam meam et fidem in eum

finem praestitam. Semper autem vestigia defuncti Domini premens animum Tuae

Dignitatis impensissime studiosum retinebo, Deumque immortalem quotidie

venerabor, ut pristinam Tuam felicitatem perfectam esse velit, et maiorem tanquam

Soli e nubibus erumpenti splendorem et gloriam ad Reipublicae et

1 In zijn brief van 30 Juni 1617 (n o . 516) schrijft Overall, dat hij het hs. ontvangen heeft. Het

boek is eerst na Grotius' dood, in 1647 verschenen (Rogge 132); zie I register i.v. Zie ook

den brief van Franciscus Junius, n o . 708.

2 Lancelot Andrewes, zie I reg.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!