17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

94

vitiis illecebra est - sive legendo, vicissimque orando bonas collocans horas ad

septuagesimum valens annum perveni, benignitate eius Numinis, in quo vivimus,

movemur, et sumus. Imo sine custode socio atque arbitro pedem domo efferre cavi,

nisi praevaricari, quod avertat Deus, vellem. Omnique adeo mortali a Deo custodem

angelum iam a primo natalis die felicitate quadam, ut B. ait Hieronymus 1 , apponi

credimus. O sane felicem custodiam! o iucundum carcerem! Quis me liberabit, nisi

summus ille imperator, qui hac nos in custodia collocavit, vetatque sine eius iussu

statione decedere. Ecquando bone Deus vincula disrumpes mea? An seni mihi

fessoque incolatus prolongatus est!

Tibi nunc, Groti, proferam si pateris, quae mihi nocturna illa meditatione in mentem

venerunt; conditionis tuae respectu interim habito, ut qui e custodia iam uxoris astu

operaque dilapsus in arca es libraria: ut olim Moyses dux populi Israelitici destinatus

ἐν ϰιβωτῷ, ϰίστῃ ϰαὶ ϕασϰώλῳ servatus emersit, altusque a Regis filia, ad maiora

nimirum Dei voluntate patranda. Tu quoque in equo durateo 2 , lignea arca, a

custodibus elatus poteris fortasse - quid enim vetat poëtica apud poëtam adhibere

- inflammare non Troiam sed Bataviam patriam, non igni vastante omnia ac

depopulante, sed aetherio ac caelesti, tu modo si vis ipse ardens patriae amore, et

cives tuos re consilioque iuvans salubri - scis quo tendam - ut positis tandem armis

fugentur errores tot tantique etiam Iudaeorum ac Turcarum Mahometistarum:

profligentur blasphemae illae in Christum, eiusque sponsam Ecclesiam Romanam

voces etc. Feceris id exemplo duorum probe tibi notorum Io. Spondani 3 Galli I.C.,

ac tui credo familiaris Pe. Bertii 4 , quem Lutetiae collectum vides humaniter a Rege

Christianissimo. Utriusque rationes conversionis ad bonas partes, partium studio

valere iusso, Latine istic ac Gallice editas potes odio omni adversariorum omisso

attentius legere atque expendere. Ille, ut melius nosti, in Hesiodum, et vastas in

vastum Homerum dedit observationes, et in Psalmos aliquot ad Regem Henricum

IIII. Frater quoque eius, Henr. Spondanus, abiurata Romae haeresi, quam vel in

Gebennicis, vel Basileae hauserant, Annalium Ecclesiasticorum Caesaris Card.

Baronii ἐπιτομὴν ἐν τῇ οἰϰουμένου ἐπιτομῇ Ρώμῃ concinnavit, feliciter.

Nunc quae mala impendentia fuga tua salutari declinaris mecum considera, ut,

ne antiqua commemorem, e Valerii Maximi libro V. eorum qui Reip. ac Patriae togati

aut sagati servierunt: utque in Graecia omittam Themistoclem; in Latio vero

praeteream Scipionem illum Africanum superiorem, qui a suis proscriptus, de quibus

omni bono meritus Urbem conservarat, patria extorris hoc sibi sito poni voluit elogium:

Ingrata patria ossa non leges mea 5 . Themistocles vero apud Xerxem versans exsul

liberis ait: Perieramus, nisi periissemus 6 . Verum nostrae

1 Hier. In Ecclesiasten 5 (= Migne P.L. 23, 1106).

2 Het Trojaansche paard, ἵππος δουράτεος, Homerus, Od. VIII, 493. Cf. Lucretius I, 473.

3 Jean de Sponde, 1557-1595, broeder van den straks te noemen Henri de Sponde, 1568-1643.

Hun voornaamste werken noemt Schott.

4 De Leidsche professor, die, in 1619 afgezet, naar Parijs ging en daar Roomsch-Katholiek

werd. Van zijn overgang gaf hij rekenschap in: Oratio in qua suae in Galliam migrationis

consiliorumque rationem exponit. Paris 1621; het volgende jaar met duidelijker titel herdrukt.

Zie Petit, Bibliogr. Lijst p. 153 n o . 27 vv. Een Fransche vertaling, die Pacquot noemt, kent

Petit niet.

5 Cf. p. 63 n. 3.

6 Plutarchus, περὶ ϕυγῆς 7.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!