17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

91

quorum iudicio examinatus probatusque fuerit? Ego in eo libro, sicut Latinitatem

non improbo, ita multis in locis requiro rerum cognitionem - plurima enim contra

Historiae veteris novaeque fidem narrantur -, accuratum vero iudicium et prudentiam

multo magis. Quibus patriae nostrae causam tutatur, ea omnia ex meo libro hausit,

quem de Reipublicae Batavicae Antiquitate 1 scripsi. Velim, nisi incommodum est,

transmittas partem foederis, quam ille narrando depravat, et ex literis Villaregii ad

te id, quod ad rem mittendorum auxiliorum pertinet: simulque Regis literas, quibus

gratias agit Ordinibus: ut si mendacia haec tanti non sunt, ut speciatim refutari

mereantur - de quo tamen cogitandum erit amplius, ubi ea didicerimus, quae Legatum

Regis apud Venetos cupiam explorare - certe parata sit materia verum et narrandi

et astruendi, si quis unquam ista tempora subtrahere voluerit ignorantiae posteritatis.

Me quoque nunc atrox mendacium 2 fatigat, quo fingor liber veniam postulasse,

qua ignominiam, carcerem, paupertatem redimere pridem potui, constanterque

abnui: quaque id mihi velut pro lege impositum dicitur, quod ego me ultro facturum

dixi, ut significarem, quantopere ab omni odio, in patriam praesertim, animus meus

abhorreret. Compellit me famae cura, quam caeteris rebus antehabui, in certamen

a meis moribus satis alienum descendere. Mittam brevi exiguam veri narrationem,

quae maioris operis 3 spem fovebit. Ius tacendi ultro mihi eripiunt, quorum, ut tacerem,

maxime intererat.

Rex me extra suam curam non esse, liberalitate aliqua testatus est. Ut certi aliquid

constituatur, ante Regis adventum sperare vix licet. Interim molestum mihi est uxoris

optimae conspectu carere; sed hae quoque malorum reliquiae devorandae sunt.

Custos sigilli 4 favere nobis dicitur. Pro tuis ad Ianninum literis quid dicam? Toties

me obligas, ut ad gratias agendas nova me verba deficiant. Vale vir optime, et bene

rem gere. Lutetiae, 3 Iunii, 1621.

Veniam peto, quod hunc fasciculum ad affinem 5 curandum tuis literis inclusi. Feci

id ut certius procederet negotium.

651. 1621 Juni 9. Aan N.C. Fabry de Peiresc 6

Ex literis, Vir Reverende, quas ab Amplissimo Viro D. Viquio 7 accepisti, intelligo

quantum et Regi, et ipsi, et aliis, qui eiusdem sunt ordinis, debeam. Non omittam

quo possum modo significare gratissimam mihi hanc benevolentiae certissimam

testationem. Interim rogo, per te D. Viquius intelligat, scire me quantum ipsi debeam.

Rupellani conventus partum 8 male auspicatum, ubi paululum inspexero, remittam,

eo quoque nomine, super tot alia, gratiam tibi

1 Zie I p. 131 n. 1.

2 Zie p. 75 n. 8.

3 Zie p. 76 n. 2.

4 Da zegelbewaarder Guillaume du Vair, bisschop van Lisieux.

5 Een brief aan Nicolaas van Reigersberch en de brief n o . 649.

6 Gedrukt Epistolae p. 57. Geadresseerde is de bekende geleerde, die met de geheele

letterkundige wereld van dien tijd in briefwisseling stond.

7 Meric de Vicq, conseiller d'Etat; na De Luynes werd hij zegelbewaarder.

8 Déclaration des églises reformées de France et de Souveraineté de Bearn de l'injuste

persecution qui leur est faicte par les ennemis de l'estat et de leur religion. La Rochelle 1621

(Knuttel 3174). Zie Brandt, Historie der Reformatie IV p. 679.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!