17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

87

grassaturus, quanto alias gentes navium numero anteimus. Mali huius magnitudinem

coniectare licet ex gravissimis damnis, quae duae Punicae urbes Algeria et Tunetum

nobis per annos retro actos aliquot intulere. Quota enim illa pars est maritimarum

urbium quas per Europam, Asiam atque Africam Turca possidet? Neque deesse ei

poterit navium tractandarum perita multitudo. Nam ut de aliis populis sileam-quorum

copia laboramus-spe belli domi amissa ibi bellum quaeret. Controversias cum

Germanis pridem habemus non paucas et quidem maximis de rebus. Exempli causa

duas adferam; Queruntur Germani merces quae a nobis illuc subvehuntur gravibus

premi vectigalibus, idque ipsum dictitant non modo communi libertati, sed et

peculiariter iuri Germaniae, cuius flumen sit Rhenus apud nos in mare exiens,

adversari. Neque minus nos incusant quod piscium ex mari venientium capturam

omnem ipsis intercipiamus interpositis septis quibusdam quae transitum prohibent.

Satis nota sunt quae contra has querelas a nobis dici soleant. Sed hactenus

possessionis retinendae certi sumus praesidio summae potestatis, quae penes nos

fuit alienis arbitriis non obnoxia. At Germaniae illigatis certe super his rebus

subeundum erit iudicium aut Auditorii Spirensis, aut aliorum qui cognitores a

Conventu Imperii dabuntur. Incerti autem eventus est res ad iudicem ire: ac nobis

eo magis metuenda quo plures in Germania invidentes nobis quam faventes

habebimus. Praeter has aliae multae controversiae ex re nata incident ad mercaturam

praecipue pertinentes ex qua opes nostrae publicae privataeque pendent. Transeo

ad religionem, cuius studia in animos humanos vim habent maximam. In omni

Imperio Germanico duo tantum instituta publico iure nituntur: Catholicorum

Romanensium et Augustana. Iam Reformatorum dogma, quod Palatinatum aliasque

regiones occupavit, dissimulari, non publico iure niti saepissime professi sunt

Romanenses et Augustani, atque etiamnum profitentur: unde apparet quam incerto

in loco futurae sint res Reformatorum quorum maxima est apud nos multitudo, si

Imperio Germanico misceantur. Dicat aliquis caveri ea de re pactionibus posse. Sed

inanem hanc ease fiduciam, praeter vetera et externa, docent res apud nos intra

novissimi belli tempora gestae: Nullis enim pactionibus unquam impediri potuit,

quominus ea religionis forma a qua stabat pars corporis maior, libertatem sibi primum

assereret, deinde aliis quem vellet statueret modum. Foedera quoque externa quibus

securitas nostra maxima ex parte continetur, hac rerum nostrarum mutatione

corruent. Scio quidem etiam a Principibus Germaniae foedera fieri: sed cum

exceptione obsequii, quod Imperatori et Imperio debent. Quis autem pure obligare

se velit ei qui talem adferat exceptionem in tot effugia patentem? Amplius dicam,

ne talia quidem foedera ab Imperatore et quibusdam Germaniae Proceribus iusta

atque legitima haberi, nisi aut Conventus Germanici, aut Imperatoris auctoritas

disertim accesserit. Contra si fiat, litigandi materia, et si qua in nos audendi detur

occasio, grave periculum. Et haec quidem incommoda frons ipsa rei praefert. Sed

multo maius est quod in recessu occultatur. Si quis palam suaderet rediri sub

Imperium Regis Hispaniae, haud dubie horrerent omnium animi. At timendum ne

clam et per cuniculos eodem eatur. Nam et antehac Imperatoriam dignitatem

obtinuerunt Hispaniae Reges, atque idem rursus accidere posse quis non videt?

praesertim cum Austriaca domus longa possessione eam dignitatem quasi iuris sui

fecerit. Neque illud novum, Imperatores ex eo, quod publicum est Imperii, suum

privatim facere varios per obtentus et fiducia potestatis, quam nemo irritare audet.

Ita Carolus Imperator Cameracum, Traiectum, Mediolanum

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!