17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

86

necessitate accipietur quod, nisi id fiat, nulla spes sit vitandi ea pericula quae bellum

solent comitari? Sane ea ratio si admittitur iam nihil impediet quo minus ipsius Regis

Hispani subeatur imperium si ille aliter a bello nolit absistere. Si pacis causa quidvis

subeundum est, frustra sane per annos quadraginta tantum sanguinis effusum est,

tantum pecuniae erogatum. Optanda quidem pax et bello praeferenda, sed tuta

atque honesta, quae libertatem conservet, non quae inducat in servitutem. Parentes

nostri, cum praeter Hollandiam Zelandiamque, et eas non totas, caetera circum

essent hostilia, nullum extra foedus, vectigalia tenuia, nulla tamen necessitatis

excusatione arma sibi passi sunt excuti. Nos cum septem nationes mari atque

amnibus munitae, non sua tantum vi, sed et externis amicitiis floreant, cum a tributis

et vectigalibus nihil sit immune, ipsaque haec onera tempus et maiora, et ferendi

assuetudine molliora fecerit, eam nunc viam inibimus quae plane in praeceps ducit,

et cedendi modum nescit? Quanto facilius si quid intus turbidum aequis legibus et

offensarum oblivione sarcire, amicorum Regum beneficia vetera agnoscere, nova

mereri. Quod si fit aut aequam et sine verae libertatis delibatione pacem hostis dabit,

aut post avum patremque sentiet communem esse belli aleam, et maiorem

diffusioremque potentiam ad plures ictus patescere. Necessitate igitur reiecta, quae

et priorum temporum comparatione evanescit, et semel admissa in omne flagitium

trahit, ad utilitatis quaestionem relabitur consultatio. Ego vero quae vel in speciem

utilitas ex hac re ostentari possit non video. Nimis enim manifesto docet multorum

iam annorum experientia, Germaniam animis pridem languentibus, armis inhabilem,

aegram discordiis, sibimet sustentandae esse imparem, tantum abest ut ad aliorum

pericula sublevanda quicquam valeat. Si sine ullo libertatis damno de societate sola

ageretur tamen doceret sensus communis, stulte adscisci socios, qui oneri magis

sint futuri quam usui. Quanto maior dementia rei pretiosissimae dispendio emere

rem nihil profuturam. Quid vero non profuturam dico, cum multis modis obfuturam,

non illa tantum communi suspicione, quae formidolosa nobis indicat omnia quae

hostibus valde placent, sed propriis quoque et certis argumentis apertissime liqueat.

Tributa quam sint plebi gravia, quam mercaturae inimica, nemo non intelligit. Indicta

hactenus onera placide plebs tulit, odio Hispanici nominis et quia sub aspectu

periculum immensaeque multitudini ex ipso bello quaestus. Si cum Germania

coalescimus, quibuscunque tandem legibus, tributa certe adversus Turcam - hoc

autem nomine appellari solent etiam quae aliis usibus destinantur - recusari non

poterunt. Quod si Caroli Quinti aetate a Belgico-Germania tantum exigebatur quantum

a duobus Electoribus, qui plurimum conferrent, quid nunc exactum iri putamus a

parte quidem Belgico-Germaniae, sed ea parte, cui bellum tam grave in Hispanum

tot per annos toleratum tantam opulentiae famam circumdedit? Adde quod ex eo

tempore increvit Turcica potentia, neque repelli nisi maiore opposita potest. Iam

vero plebi, quae nisi oculis subiecta non intelligit, quam durum videbitur, de suo

impendere, quo Hungaris sit melius, nullo interim ad se commodo permanante,

quale antehac senserant cum miles quod ex communi acceperat stipendium, privatim

in singulos erogaret. Illud quoque inevitabile, Turcam habere hostem: quo ipso

lucrosa illa per Syriam aliasque Ottomannici Imperii partes negotiatio plane amittitur.

Ne cum Christianis quidem, qui Mari Mediterraneo longe lateque circumfunduntur,

tuta erunt commercia, quando totum illud mare Turca suis classibus infestum habet,

qui nunc nobis parcit ut amicis, tunc tanto maiore nostrorum damno

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!