17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

85

mento tenentur, obstringuntur legibus etiam in quas non assenserunt, indicium

accipere et iudicatum facere coguntur: quae omnia evidenter ostendunt libertatem

illam quam habent talem esse, qualis potest competere subditis, non illam quam

nos nobis vindicavimus hactenus verbisque et armis defendimus, quae in se ius

imperandi plenum perfectumque complectitur. Discrimen hoc probe a se intelligi

ostendunt Veneti aliique per Italiam populi quibus Helvetii addi possunt et

Genevenses. Isti enim omnes quanquam olim pars eius corporis, quod Imperium

dicimus, nulla mercede adduci possunt ut eo redeant, quippe experti non illam

Germanicarum civitatum, sed soli Deo subditam libertatem. Si annales nostros

revolvere nobis libeat, reperiemus iam olim Hollandiae Comites magno optimatium

ac populi assensu bella gravissima suscepisse potius quam ut Imperatorum se

vasallos faterentur: quod tamen vinculum multo minus est quam subditorum. Nam

Vasallus ad militaria tantum auxilia, non etiam ad alia, quae imperantur, facienda

adstringitur. Fuerunt postea Comites e Germanicis familiis oriundi, qui, quod

Imperatores haberent parentes aut agnatos, homagium Imperatoribus facere ex re

sua existimarunt: sed ea res quoties ad Ordinum pervenit notitiam magno consensu

improbata est, ut inimica avitae libertati, cuius tuendae non imminuendae potestatem

Principes sub Comitum nomine acceperant. Itaque Philippo Burgundione, quem

Bonum vocant, principatum adepto Fredericus Secundus Imperator ut ipso populisque

ipsi creditis amicis uti posset, omnem illam controversiam extinxit, et aequale foedus

pepigit. Carolus postea Austriacus ut ad Imperatorium fastigium, quod ardentissime

expetebat, pertingeret, cum nihil magis ipsi obstaret quam quod populi, quorum ipse

Princeps erat, maiestatem Imperii non magis quam Galli aut Britanni agnoscerent,

Germanorum animis conciliandis promisit effecturum se ut Belgico-Germania in

Imperii Germanici corpus coalesceret. Sed cum iam spei suae compos factus,

aliquam fidei suae liberandae viam quaereret, invenit rem implicatam maximis

difficultatibus: nam et singulae nationes, praesertim Hollandica, ius suum contra

omnia externa imperia fortiter tuebantur, et qui Carolo a consiliis erant plurimas

afferebant rationes cur ista mutatio Belgico-Germaniae rebus neutiquam expediret.

Tandem Carolus Imperator cum negotium difficile aliter extricare non posset, inter

Imperium Germanicum et Belgico-Germaniam pactionem instituit, sed eam quae

multis modis Belgico-Germanorum libertati cavebat, ita ut tota illa concorporatio ad

solam ferme causam tributorum, quae pro communi tutela Germaniae essent

necessaria, adstringeretur. Atqui ne ea quidem pactio ad effectum perducta est,

Ordinibus tributa inferre abnuentibus: atque ipse Imperator et Germaniae Principes

ac Civitates Belgico-Germanos a suo corpore plane alienos apertissime iudicarunt,

cum querelas de Hispanorum iniuriis saepe ad se delatas tanquam nihil ad se

pertinentes reiecerunt. Ex eo Batavi nostri eorumque socii libertatem quam sine ope

Germanica vindicaverant non minus ab Imperio Germanico quam ab omni alia

externa potentia intactam atque illibatam servavere: professi id ipsum tum etiam

cum ante Induciarum pactionem non obscura Hispanorum arte literae ab Imperatore

venissent, quae sepultas diu disceptationes in hoc renovabant, ut publice Batavis

status controversiam facerent. Ab his maiorum nostrorum ac nostris etiam institutis

discedere quae suadet ratio? Necessitatis patrocinio, ut spero, nemo utetur: nam

neque subesse veram necessitatem ostendit priorum multoque difficiliorum temporum

comparatio: et ista allegatio semel admissa in praeceps ducit, neque habet ubi

consistat. Hoc pro

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!