1 C. Verspreide literaire teksten van Jacob Revius ... - Enny de Bruijn

1 C. Verspreide literaire teksten van Jacob Revius ... - Enny de Bruijn 1 C. Verspreide literaire teksten van Jacob Revius ... - Enny de Bruijn

ennydebruijn.nl
from ennydebruijn.nl More from this publisher
01.08.2013 Views

5. Bruiloftsdicht voor Ernst Brinck en Gellia van Keppel (1623) In: Johannes Isacius Pontanus, Poematum libri VI, Amsterdam, 1634, 56-58. KB, 759 K 21. Nuptiis Ernesti Brinckii Urbis Hardervicenae Consulis nec non Illustris Gymnasij, quod ibidem est, Bibliothecarij, sponsi, ut et sponsae nobilissimae, lectissimmaeq: virginis Gelliae à Keppel, variorum dicata Carmina. Quid me, dulcissime Brinki, Casso labentia nisu Strigosaque carmina poscis? Quid me festos Hymenaeos, Te tanta tamque diserta Vatum stipante corona, Sperasti posse sonare? An, si fremat unda Caystri Liquido modulamime [modulamine], raucus Inter strepet anser olores? 10 An docta ubi cantat aëdon Picam garrire decebit? Sed enim, tuus esto, quod optes Labor explorare, jubere, Mihi jussa capessere fas est. Audi ergo haud mollia dicta, Quodque intristi exede Brincki. Quae te medicamina, sponse, Quae Circes pocula, quae te Peliam velut unda recoxit? 20 Tibi quondam amor unus obire Quam latè visitur orbem, At nunc mutatus ab illo Veluti dulcedine lothi, Sirenum aut pollicis ictu, Lethaei aut fluminis haustu Vnius in ore puellae Fixus quasi terminus haeres. Nec te sinus Hellesponti Sinus at capit heroinae. 30 Niveae nec claustra Pyrenes Niveis sed sponsa lacertis, Veteris nec rudera Trojae Helenae monumenta receptae, Helene verum altera, pro quâ Tibi maxima bella patrata. Quae vos nemora alta, Camoenae, Qui vos habuere recessus Cum vester Brinckius unâ Animum inclinavit in horâ? 40 14

Hic est, hic Brinckius ille est Cui cuncta antiqua placebant. Nunc illi aetate tenellâ Rapuit virguncula mentem, Senio rugisque verendas Non aestimat unius assis. Hic est, hic Brinckius ille est Sculptos qui marmore vultus Excusaque molliter ora, Qui Praxitelisve Scopaeve 50 Tabulas & signa stupebat, Nunc talia non facit hili Sed imagine pendet ab una, Quae Praxitelesque Scopasque De corde expectorat omnes. Hic est, hic Brinckius ille est Cui plurimus annulus, aere Argento ductus & auro Implebat scrinia, verum Iam non placet annulus ullus 60 Nisi quem tibi, pulchra, paravit Iucundi pignus amoris. Hic est, hic Brinckius ille est Qui rubro ostendere suetus Lectas in litore conchas, In latum aut tortile quiddam Quod turbine crescat ab imo, Iam nil spolia ista profundi Sed Gellia tota merum sal Animum quasi turbine torquet. 70 I nunc Antenoris urbem, Pete moenia Constantini, Tumulum praelustris Homeri Cineresve invise Maronis, Te Mincius amne, Padusve, Te praepetis unda Scamandri, Te, qua complectitur orbem, Mare proluat omnibus undis, Non qui te versat & urit Corde exsinuabis amorem. 80 O felix Gellia! felix! Tua praefert labra labellis Musarum magnus epopta. O felix Gellia! felix! Rigidos tibi substinet uni Fasces submittere Consul. Iam te quoque, sponse, fatebor Dominae servire merenti: In qua (quae copula rara est) Coëunt cum stemmate virtus, 90 15

5. Bruiloftsdicht voor Ernst Brinck en Gellia van Keppel (1623)

In: Johannes Isacius Pontanus, Poematum libri VI, Amsterdam, 1634, 56-58. KB, 759 K 21.

Nuptiis Ernesti Brinckii Urbis Hardervicenae Consulis nec non Illustris Gymnasij, quod

ibidem est, Bibliothecarij, sponsi, ut et sponsae nobilissimae, lectissimmaeq: virginis

Gelliae à Keppel, variorum dicata Carmina.

Quid me, dulcissime Brinki,

Casso labentia nisu

Strigosaque carmina poscis?

Quid me festos Hymenaeos,

Te tanta tamque diserta

Vatum stipante corona,

Sperasti posse sonare?

An, si fremat unda Caystri

Liquido modulamime [modulamine], raucus

Inter strepet anser olores? 10

An docta ubi cantat aëdon

Picam garrire decebit?

Sed enim, tuus esto, quod optes

Labor explorare, jubere,

Mihi jussa capessere fas est.

Audi ergo haud mollia dicta,

Quodque intristi exede Brincki.

Quae te medicamina, sponse,

Quae Circes pocula, quae te

Peliam velut unda recoxit? 20

Tibi quondam amor unus obire

Quam latè visitur orbem,

At nunc mutatus ab illo

Veluti dulcedine lothi,

Sirenum aut pollicis ictu,

Lethaei aut fluminis haustu

Vnius in ore puellae

Fixus quasi terminus haeres.

Nec te sinus Hellesponti

Sinus at capit heroinae. 30

Niveae nec claustra Pyrenes

Niveis sed sponsa lacertis,

Veteris nec rudera Trojae

Helenae monumenta receptae,

Helene verum altera, pro quâ

Tibi maxima bella patrata.

Quae vos nemora alta, Camoenae,

Qui vos habuere recessus

Cum vester Brinckius unâ

Animum inclinavit in horâ? 40

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!