13.02.2013 Views

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

que a se distantibus constare ; at turn ex eo, quod conjunctiones iliac, quarum mentionem fecimus, semper

occurrunt, turn ex analogia cum Cyatheis recte conjicias, hie quoque lignum formarc cylindrum.

Vasorum fasciculi in frondes ingredientes, qui a marginibus extrorsum> flexis corporis lignosi ori-

ginem ducunt, in contextu celluloso inter lignum et corticem sito, oblique sursum et extrorsum porri-

guntur, antequam in ipsa frondium cicatrice apparent, quare in transyersali sectione caudicis major aut

minor vasorum ejusmodi fasciculorum irregulariter inter corticem et cylindrum ligneum sparsorum Humerus

cernitur. Copiosi admodum ii inveniuntur in Didymochlaena et Chnoophora (Tab. XXIX. fig. Q.) ob

majorcm frondium cicatricum mutuam appropinquationem.

§. 16. Corpus lignosum ipsum, in transyersali caudicis sectione, e multis slratis regularitcr com-

positum esse Tidetur, cum singulae ejus divisiones strato fusco unam fere lineam crasso et plerumque du-

rissimo cingantur. (Tab. XIXX. et XXX.). Intra hoc stratum linea conspicitur angustissima, fuscescens,

quae, quod ad colorem et structuram attinet, medullae prorsus congruit. Centrum denique, plures lineas

crassum, mollc est et flavum.

Primo adspectu verisimile videtur, omnia haec strata simul pro ligno esse habenda, praesertim

cum fuscum illud stratum solidissimam filicum caudicis partem efficiat, et solidiori caulis parti ligni nomen

dari soleat.

Inde quoque factum esse videtur, ut (excepto Linkio) omnes phytotomi fusca strata lignnm esse

Linkins contra, mollius tantum stratum flavum lignum esse harum plantarum censet, quam senten-

tiam solum veram esse ex filicum arborearum structura cum filicibus herbaceis comparatione infra patebit.

§. 17. Ilaud minus memorabilis, quam externa forma est, interna quoque corporis lignosi struc-

tura. E sectione transversal! cognoscitur, lignum esse homogeneum, nee stratorum annuorum vestigia in

eo deprebendi, idemque maximam partem magnis vasis (quorum plurima diamctrum 5*5 lineae habent) con-

stare, quae ob figuram suam regularem, 5 — 6-angularem, transyersali sectioni medullae ex magnis cellu-

lis compositae simillima sunt. (Tab. XXXI. fig. 2- 4. m. Alsophila nigra et phalerata., Tab. XXXII. fig.

3. m. Chnoophora excelsa., Tab. XXXIII. fig. 3. m. Alsophila Schanschin.) Inter haec vasa passim

cellularum minorum acer\ i >ih Mini, qiiae cellulae praesertim versus exteriorem et interiorem corporis lig-

nosi partem lineas faciunt sinuosas (Tab. XXXI. fig. 2. 4- I- I; Tab. XXXII. fig. 3. I. I., Tab. XXXIII.

fig. 3. I.); et cum cellularum quodam strato totum corpus lignosum ampleclente (Tab. XXXI. fig. 2. 4

n. 1., Tab. XXXII. fig. 3. n. 1., Tab. XXXI. fig. 3. n. I.) cohacrcnt.

Dcscriptae hae partes circumdantur strato minorum cellularum (fig. cit. o. g.), quae a strato cellu-

larum modo designato (n. 1.) non distincte sunt separatae et quae partim massa rubro-fusca et resinosa

E sectione longitudinali intelligitur, omnia ilia vasa ampliora aut scalariiormia (Tab. XXXI. fig.

1. 3. m. m., Tab. XXXIII. fig. 2. 4. m. m.) aut vasa porosa (Tab. XXXI. fig. 1. 3. k. k., Tab.XXXlII.

fig. 2. 4. 7i. U.) esse. Semper vasa aliis proximo adjacenlia sunt scalariformia, ea contra, quae ccllulas at-

tingunt vasorum porosorum formam habent. Paritcr ea vasa, quorum alia latera vasis, alia cellulis ad-

jacent , in diversis parietibus lateralibus eandem organisationis diversitatem offerunt, (Tab. XXXV. fig. 1.

Chnoophora excelsa), aut ctiam in eodem latere utramque banc formam ostendunt, si ejusdem latcris

altera pars cellulis, altera vasis adjacet.

Vasorum scaiariformium rimae nunquam plane ad angulos usque vasis laterales protenduntur, sed

semper quadam ab iis distanlia (Tab. XXXV. fig. 1.) finiuntur. Pariter quoque vasorum porosorum puncta

nunquam cum locum plane asscquuntur, ubi cellularum adjacentium septa vas attingunt, sed in eo tantum

spatio inveniuntur, quod membrana lateralis cellulfe adjacentis obtinet, eorumque magnitudo igitur a lati-

tudine cellulae adjacentis pendct. (Tab. XXXI. fig. 1. 3. k. It.)

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!