13.02.2013 Views

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

FILICES. 45

esse, non dubitandum est; hucusque ycro nemini contigit, ut materiam hanc videret; in filicibus arboreis

contra liaud sane difficile est, observare earn iis, quas supra dixi, locis. Facilius etiam id contingit in non-

nullis filicum herbacearum caudicibus et in petiolis Didymochlaenae, quod hie stratum illud saepe fusco

colore tinctum reperitur, cum ipsae cellularum membranae prorsus sint decolores. Quamvis haec substantia

semper sit homogenea, nee unquam fibrarum formam assumat, verosimile est, Moldenhawerum earn vidisse,

neque vero satis investigasse, et inde in falsam venisse opinionem, inter cellulas peculiare esse fibrarum

systema, cui nomen „Zellgewcbe" dedit.

§. 12. In pulvini strato corticali, quod caudicis cortici, si structuram spectes, prorsus respondet,

fovcac iliac, quas supra(§.7.) memoravimus, pulvere ferrugineo repletae inveniuntur. Quibus subtilius explora-

tis, patet fovearum in locis corticem (Tab. XXXV. fig. 2. A. B. aa. Alsophila vestita, fig. 3. aa. Also-

phila plialeruta) penitus perforatum esse. Hoc foramen contextu celluloso regular!, paululum dilucidius

quam cortex, colorato, expletur (Tab. XXXV. fig. 2. A. B. ftp. fig. 3. ft.) ea quidem ratione, ut contex-

tus hie ccllulosus in interioris corticis parte protuberantiam efficiat paullo latiorem foramine ipso ejusque

margines tegentem (Tab. XXXV. fig. 2. d. fig. 3. d.). Haec cellularum massa multo arctius adhaeret cor-

tici, quam subjecto contextu celluloso, ita quidem, ut, si cortex avcllitur, simul cum eo a caudicis paren-

chymate dissolvitur. (Tab. XXXV. fig. 2. Cfi.) Cellulae protuberantiam illam efficientes constant membra-

nis crassis punctatisque (Tab. XXXV. fig. 5. Alsophila phalerata.) et firmiter inter se cohaerent. Versus

cxternam partem, in fovea corticis, ductus intercellulares, qui in interiori massa prorsus desunt, aut ad-

modum parvi sunt, magis magisque augescuht (Tab. XXXV. fig. 2. e. Alsophila vestita, fig. 3. e. Alsophila

phalerata, fig. 10. e. Alsophila Schanschin, fig. 11. e. Chnoophora excelsa), ita ut in exterioribus stratis

cellulae subindc minori parte parietum lateralium cohaereant. Superficiem caudicis versus tandem ductus*

intcrucllulares adeo aucti sunt, ut cellulae prorsus a se sejunctae appareant, nee nisi processibus conicis

aut longioribus, aut brevioribus cohaereant, et formam praebcant pulveris ferruginei (Tab. XXXV. fig. 2.

f-ifiS- 3- /•• f'S- 6- 7- %•)• Mac cellullae sub microscopio verrucis minimis obsitae apparent; multae earum

nuclcum obscurum continent, resinac globulum acquantem, quemadmodum et in aliis harum plantarum cel-

lulis similes globuli occurrunt. — Has foveas modo descriptas doctissimus deMartius masculum harum plan-

tarum organum esse quondam suspicatus est*), quam quidem opinionem nunc deseruit.

§. 13. Tola caudicis pars, a cortice circumdata, contextu constat parencbymatoso , qui cylindro

lignoso in duas dividitur partes, quarum altera perangusta inter corticem est et lignum, altera vero per-

magna format mcdullam intra cylindrnm lignosum positam.

Quod ad lignum harum plantarum attinet, dudum constat, et figuris quoque filicum arborearum

hucusque editis, at minus accurate, repraesentatur, lignum in transversali caudicis sectione formam offerrc

fasciculorum maximam partem dissimilium, semilunarium latere concavo extrorsum converso (Tab. XXIX.

fig. 2. Chnoophora excelsa, fig. 4. Alsophila Schanschin; Tab.XXX.fig. 2. Alsophilaphaleratn,fig.\. Also- •

phila vestita, fig. 6. Alsophila nigra.) Hi fasciculi hucusque nullo ordine per caudicem passim dispersi esse

putabantur, ideoque filicum arborearum caudicem cum Monocotyledonearum caudice convenire inde collige-

bant. Cum vero observasscm, bos fasciculos in omnium filicum caudicibus unum tantum orbcm formare,

et formam eorum in diversis scclibnibus transversalibus brevibus intervallis in eodem eaudice factis dif-

fcrrc et pendcre a situ frondium cicatricum, cum fasciculi semper ita positi sint, ut bina cornua duorum

ejusmodi fasciculorum lignosorum semilunarium sibi adjacentia frondium cicatricem versus spectent, equi-

dem conjeci, lignum earum plantarum minime fasciculis constare sejunctis, sed contra cylindrum efficere

integrum, et iis tantum locis, quae frondium cicalricibus respondcant, rima perforatum. Quod ut accura-

tius cognoscercm, in pluribus speciebus, e. g. Alsophila phalerata, corticem et subjaccntem contextum

ccllulosum ad lignum usque resecans inveni, rem vere ita se habere. Lignum nempe cylindrum efficit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!