13.02.2013 Views

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

FILICES. 43

set *) , in filicibus arboreis vasorum fasciculos nullo ordine per totam frondis cicatricem dispersos esse,

et Alices arboreas nunc vivas a filicibus orbis primitivi, nomine Lepidodendri notis, differre hoc vasorum

fasciculorum situ. Quod equidem non ita se habere eo certius asserere possum, cum filicum arborearum

exemplaria ab illustri Comite de Sternberg depicta ipse disquisiverim.

§. 6. Ab inferior! frondium cicatricis margine pulvinus magis aut minus prominens decurrit; ex

iis, quas inspexi, speciebus in Polypodio armato, AUophila nigra (Tab. XXX. fig. f>, A. phalerata (Tab.

XXX. fig. i.) ille maxime evolutus erat, et hie quoque, de quo supra dixi, sulcus ab inferiorl frondium

cicatricis parte ad superiorem pulvini partem continuatus erat. Pulvinus quo longius decurrit, eo magis

applanatur, et tandem in axilla cujusdam frondis inferioris prorsus evanescit. — In Alsophilis Schanschin,

vestita, et Cyathea Sternbergii pulvini paululum modo caudicis supcrficiem emergunt, quare caudex, si per

transversum secatur, formam habet rotundiorem (Tab. XXX. fig. I\.) quam caudicis Alsophilae nigrae et

phaleratae (Tab. XXX. fig. 2 et 6).

In Didymochlaena et Chnoophora pulvini quidem existunt, quod ex disquisitionibus anatomicis

cognoscitur, nee vero, cum frondium cicatrices totam caudicis superficiem obtegant, extrinsecus apparent,

sed sub superiore cicatricum parte latent frondium proxime infra positarum. Inde forma infundibuliformls

insolita cicatricum intelligitur ; inferior scilicet harum cicatricum pars (ut in ceteris generibus tota frondis

cicatrix) sursum et introrsum spectat; superior contra frondium cicatricis pars, pulvino duarum frondium

superiorum superimposita, hujus directionem sequitur, ideoque sursum et extrorsum vergit.

sus respondentem videmus.

yerso plantarum regno nihil simile esse videtur; foveae nimirum ellipticae, aut etiam subrotundae, duas

vel quatuor lineas longae et pulvere ferrugineo repletae. — In recentibus caudicis partibus hae foveae

squamis caudicis densius obteguntur, et quantum in AUophila nigra observare mihi licebat, non apertae

sunt, sed membrana tenui teguntur, quae irregulariter rumpitur, et quae cum caudicis epidermide imme-

diate connectitur. In Chnoophora excelsa et Didymochlaena sinuosa hae foveae angustae sunt ac longae et

vix sub oculos cadunt, quod, frondium cicatricibus valde approximatis, pars pulvini cicatricibus non ob-

tecta lineam efficit perangustam

§. 8- Inferior caudicis pars specierum nonnullarum, e. g. Alsophilae Schanschin (Tab. XXIX. fig.

3. et k-), C. Sternbergii, Polypodii'armati**) et speciei cujusdam Decandollio ***) depictae, aetate provectiori

integumento denso ultra pollicem crasso radicum aerearum vestitur. Singulae quoque radices in Alsophila

phalerata, A. nigra, Cyathea JDelgadii passim e caudice prodeunt.

In quarundam etiam specierum e. g. Cyatheae Delgadii caudice aculei cernuntur singuli, irregula-

riter sparsi, acuti et nigri, qui contextu celluloso constant e cfassis membranis formato. (Tab. XXXIV.

figur. 10.;. ; ;,... •

§. 9. Quemadmodum inter habitum et formam externam filicum arborearum simil.tudo magna

intercept, ita etiam disquisitio anatomica demonstrat , structuram earum internam ad eundem plane typum

In sectione transversali talis caudicis (Tab. XXIX. fig. 2. Chnoophora excelsa, fig.i. Alsophila Schan-

schin ; Tab. XXX. fig. 2. Alsophilaphalerata, fig. 4. Alsophila vestita, Jig. 6. Alsophila nigra) trespraecipuesuhstan-

•) 1. c. cahicr IV. p. 53.

») Sternberg 1. e. Tab. E.

•«) Organographie. Tab. 24. ^ ^

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!