13.02.2013 Views

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

PLANTARUM %fy - Algaebase

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

FILICES. 41

inter fibras posita, medulla sunt repleta. Etiamsi structura filicum. arborearum et Monocotyledonum ali-

quantum differt, in utraque tamen eadem fibrarum dispositio eademque crescendi ratio cernitur.

Ex Brisseau Mirbelii *) sententia organisatio harum plantarum medium tenet inter Monocotyle-

donum et plantarum inferiorum ordinum structuram. Caudicem earum nonnisi fasciculum esse petiolorum

dicit, fibras enim ejus a basi frondes versus diyergere in casque cxcurrcre, saepissime a fibris illis figuras

effingi symmetricas, sique posteriori incremento conlluant, laminas eas efficere irregulariter tortas. In caule

ccntralem tantum occurrere vegetationem.

Item Linldui | qui subtiliorem structurae filicum arborearum disquisitionem debemus, censet, cau.

dicem earum fasciculum esse mere petiolorum. Eodem auctore in sectione caudicis transversali strata

irregulariter dissita cernuntur fusca et alba; dicit, microscopn ope facile intelligi, lignum ex albis tantum

stratis, quamvis ea molliora sint, formatum, et fere totum e majoribus vasis spiralibus compositum esse;

fusca vero strata, quamvis duriora, e cellulis prosencbymatosis constare. Ductus intercellulares permag-

nos apparere, iisque canale s effici, quales et in squamis filicum, et in muscis conspiciantur. Alba ligni

strata annulos exhibere neque tamen prorsus clausos, quorum concava pars in quovis petiolo extrorsum spec-

tet. Pctioli seu orbis bujus centrum non esse aequabile, sed laminis lignosis rcpletum esse. Haec ligni

strata partim parallela esse cum exteriore orbe partim ea longe minora, et speciem offere fibrarum irre-

gulariter sparsarum. Intervalla stratorum turn fuscorum turn alborum contextu celluloso esse repleta.

Decandollius ***) quoque filicibus arboreis Monocotyledonearum tribuit structuram, asserens, in

sectione transversali maculas fuscas cerni, subrotundas et varie formatas, quae fasciculis efficiantur fibra-

rum contextu cellulo separatis. Caudicis peripberiam e contextu celluloso formari, qui corticis locum

cxpleat, neque eum conjunctuin esse cum ligno, quod intra cylindrum centralem fibrosumque evolvatur;

cylindrum hunc multa contincre vasa scalariformia. Ramificationem caudicis inde ab hoc cylindro oriri, et

nonnisi fibris discedentibus nasci.

Hae igitur omncs scntenliae in eo consentiunt, filicum arborearum lignum e fibrarum fasciculis

constare, irregulariter et varie tortis ct a se inviccm separatis, filicesque turn ligni structura, turn vegeta-

tionis indole cum Monocotyledoncis congruere.

§. 3. Enumeratis superiorum sententiis, venio nunc ad proprias investigationes, quas institui in cau.

dicibus decern specicrum filicum arborearum nempe: Alsophilarum nigrae Mart., phaleratae Mart., Schan-

schin Mart., vestitae Mart., Cyaiheae Sternbergii Fohl., Delgadii FohlA) Didymochlaenae sinuosae

Desv., Chnoophorae excelsae Mart., (Polypodii corcovadensis Rad.), alius speciei, quam nomine Folypodii

armali e borto B. berolinensi acccpit editor, et in caudico speciei non definitae.

§. 4. Caudex filicum arborearum (Tab. XXVII. et XXVIII.). strictus est, ad apicem versus paulo

attcnuatus, simplex, apice frondibus vestitus, teres, sed ob frondium cicatrices et pulvinos prominentes cy-

lindri formam non plane rcferens.

Cum Palmarum caudice comparari solet, quae comparatio turn tantum apta est, cum habitum ejus ,

formam gracilcm, et terminalem frondium situm respicimus; cum vero frondium inscrtionem respicimus,

quae nunquam amplcxicaules sunt, ut in Palmis, ad caudicem potius Cycadcarum accedit, a quibus eeterum

*) Elcmens de Botaniquc T. I. pag. t22.

***) Organographic vegct. T. I. p. 232.

|) Cyathcarum Delgadii ct C. Sternbergii, specicrum a cl. PohO'nSternbcrgii flora orbis primigenii descriptarum

atquc tabulis B. C. illustratarum, caudiccs, ab inclyto illo Brasiliac peregrinatori nobis communicatos heic

commemoramus, cetcrum specicrum ipsarum (quae nostra sententia Alsophilac generi adscribendae) naturam

atquc cum nostris affmitatcm ignorantcs.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!