12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1059. Anno 1778 in libro parochiali Baptizatorum Pergini scriptum fuit: Die 22 augusti

1778, Frassilongi. Stephanus filius Christiani filius Ioannis Pruner et Dominicae filiae Viti

Rodler de Fierotio natus ex legitimo matrimonio hora nona noctis elapsae. Baptzatus a me P.

Ioanne Dominico de Paulis de licentia. Patrini fuere Dominicus Roat Vignolae nomine Ioannis

Baptistae Gruober, et Dominica uxor Ioannis Toller Frassilongi.

Nota. Addo ego, quod Stephanus coepit grammaticae studere, sed ob defectum ingenii,

monente magistro, huiusmodi studium valedixit, et petiit admitti inter nostros fratres laicos.

Igitur habitum nostrum induit in conventu nostro burgensi die 3 octobris 1800 sub nomine

fratris Cosmae, sed die primo decembris eiusdem anni vivere desiit ex febri acuta, sive

pleuritide, quae ipsum tertio die infirmitatis omni sensu privavit, unde non potuit sacro Viatico

muniri, nec professionem regularem causa mortis, iuxta privilegia sanctae apostolicae Sedis

emittere. Fuit nepos Stephani Prunneri nunc etiam curati madranensis, et olim nostri fratris

Thomae Prunneri diaconi vita functi hic Tridenti anno 1756, die 21 decembris, ex simili morbo.

Stephanus venit primum ad me tunc Guardianum ut admitteretur inter nostros fratres.

1060. Anno 1725 in Concilio romano titulo V, cap. 2 Benedictus Papa XIII decrevit, quod:

Regulares, suorum vigore privilegiorum, tuto, absque novo indulto apostolico, extra tempora

sacris initiantur. Ita titulus, et lemma capitis. Caput autem ad literam hoc est: Quo vero ad

Regulares, privilegia a summis pontificibus habentes, sive expresse, sive per viam

communicationis concessa, sacros videlicet Ordines extra tempora suscipiendi; cum privilegia

ipsa in suo robore persistant, nec iis derogatum fuisse constet, decernimus proinde, Regulares

eosdem, absque novo indulto apostolico, tuto posse extra tempora ordinari. Vide infra num.

1065, 1066 et 1067, ac To. 6 epist. 2076 ac 1089. Etiam Index dicti Concilii habet: Regulares,

suorum vigore privilegiorum, tuto, absque novo indulto apostolico, extra tempora sacris

initiantur. To. 1, Hist. Lit. Ital. edito venetiis 1750, pag. 310, est respondum cuiusdam s.

Congregat. specialiter a Benedicto XIII deputatae, datum anno 1725 mense maio huius tenoris:

Privilegia a Summis Pontificibus tam ante, quam post Tridentinum sine iure communicationis

concessa Regularibus, susciepiendi Ordines Sacros extra tempora persistere in suo robore, nec

eis fuisse umquam derogatum ac proinde tuto posse Regulares ordinari extra tempora absque

novo indulto apostolico. Hic deest ly eosdem.

1061. Anno 1784 exhibitus fuit Pio sexto Papae libellus sequentis tenoris: Extra. Alla

Santità di Nostro Signore PP. Pio VI. Per Fra Bernardo da Samoclevo sacerdote Minore

Riformato della Provincia di Trento. Intus autem:

Beatissimo padre.

Fra Bernardo da Samoclevo sacerdote, e religioso professo ne' Minori Riformati della

Provincia di Trento soggetto immediatamente al vescovo principe di Trento, umilissimo oratore

della S. V. riverentemente espone aver sofferte delle vertigini di testa, e che uscendo dal

confessionale si è rirovato cieco, e che fatti apprestare gli opportuni rimedii per vedere di

riacquistare la vista, ne ha avuto il vantaggio di vedere in confuso le cose con essere dichiarato

da professori il suo male gutta serena. Essendo però restato incapace a poter leggere, e

desiderando il povero supplicante che è nell'età d'anni 34 circa di poter celebrare la santa Messa,

supplichevole ricorre alla S. V. acciò voglia degnarsi concederle l'indulto di poter celebrare ne'

giorni festivi e doppi la Messa votiva della Beata Vergine Maria, e ne' giorni feriali, e

semidoppi la Messa votiva de' defonti. Che etc.

Ex audientia sanctissimi die 17 augusti 1784.

Sanctissimus attentis expositis remisit preces arbitrio et conscientiae Ordinarii, cum

facultatibus necessariis, et opportunis ad hoc, ut facto experimento coram ceremoniarum

magistro, an adsit in impedimento deformitas, quae scandalum pariat in populo, vel divinis

praestet impedimentum, ac comperto oratorem in nullis deficere, eidem petitam facultatem

indulgeat; ea tamen adiecta lege, celebrandi minime in aliqua cappella remota alicuius ecclesiae,

seu etiam in ecclesia publica, hora tamen minus a populo frequentata, et cum assistentia alterius

sacerdotis, vel diaconi, quatenus eo indigere videatur. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

82

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!