Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
12.01.2013 Views

magis acceptum esse, pie sancteque putamus, quam illud, quo dominicae Passionis mysteria vocis, ac mentis obsequio meditando recolimus etc. etc. etc. Quae cum ita sint, et dilectissimi nobis in Christo piissimi viri domini rectores, et Guardiani venerabilis Confratenitatis sanctorum Rochi et Sebastiani de magna gloria deque eiusdem Doloris Matris Virginis compassione sollicite petierint a nobis facultatem, et licentiam erigendi Confraternitatem sub titulo septem Dolorum eiusdem Beatae Virginis cum gratiis, et favoribus opportunis, cumque Ordo noster Servorum Beatae semper Virginis Mariae inter alia privilegia, quibus a Sancta sede decoratus est, facultatem habeat, saecularium Confraternitates sub invocatione Beatae Dei Genitricis Mariae Dolorosae erigendi eisque spirituales gratias, et indulgentias in huiusmodi Confraternitatibus instituendis communicandi. Nos, qui Generalem eiusdem Ordinis curam gerimus, sperantes fore, ut ex hac spirituali gratiarum, et indulgentiarum participatione Christifideles ad devotionem, ac pietatem magis magisque excitentur, auctoritate nobis a summis Pontificibus concessa, praesentium tenore licentiam, et facultatem (accedente tamen consensu Ordinarii) erigendi dictam Confraternitatem in civitate Roboreti Tridenti dioecesis, in ecclesia venerabilis Confraternitatis sanctorum Rochi, et Sebastiani, in Domino impertimur, dummodo tamen alia similis in ipso, vel alio ad tria milliaria propinquo loco, hactenus erecta non fuerit, illisque pro tempore existentibus, atque extituris utriusque sexus confratribus et consororibus elargimur, et commuicamus indulgentias omnes, et singulaas gratias spirituales, ac privilegia omnia per summos Pontifices concessa, neque revocata, et specialiter, quae in litteris apostolicis Sanctissimo Iesu Christi Vicario Innocentio XI sub forma Brevis die 1 septembris 1681, et 24 octobris 1682 expeditis, quarum tenorem distincte damus, iubemusque cum nostris his conservari, luculenter continentur, et conservantur, quibus omnibus privilegiis, indulgentiis, et gratiis sic expositis, declaratis, et confirmatis, Confraternitatem ipsam iuxta Clementis VIII constitutionem canonice instituendam semel (sic) ac erecta fuerit, una cum confratribus et consororibus eiusdem potiri, et gaudere posse concedimus, decernimus, et declaramus, dummodo tamen in primis erigatur altare sub titulo VII Dolorum Beatae Virginis deinde qualibet VI feria et si fieri non potest incommode, quolibet die festo, ac praesertim dominico recitetur coram eodem altarì Corona eorum septem Dolorum patientissimae nostrae Deiparae et quolibet anniversario vel dominica tertia septembris, vel dominica die Passionis celebretur festum eiusdem septem Dolorum. Volentes insuper et declarantes, quod si contigerit religiosos nostros ecclesiam isthic obtinere, ipso iure, ipsoque facto ex nunc pro tunc absque alia declaratione, seu praesentium tenore Confraternitas memorata, omnesque indulgentiae, privilegia eidem concessa sint, et intelligantur ab eo sublata penitusque ac totaliter ad ecclesiam nostram devoluta cum omnibus bonis temporalibus dictae Confraternitatis quomodolibet post erectionem eius acquisitis, quam conditionem superiores, et officiales tam ecclesiae praedictae quam Confraternitatis admittere subscribere teneantur, et omnia in publico instrumento nunc notarii faciendo poni debeant, et explicari, non obstantibus quibuscumque in contrarium. In quorum fidem praesentes istas, et sigillo auctoritatis nostrae munivimus, et manu propria gratis subscripsimus, dedimusque in omnibus gratis. Datum Romae etc. Fr. Petrus Maria Generalis. Completa functione erectionis societatis VII Dolorum in ecclesia venerabilis Confraternitatis sanctorum Rochi et Sebastiani, quam commisimus R. P. magistro Petro Maria Artelli Ordinis nostri, damus facultatem rev.do domino Iosepho Rinaldi cappellano dictae venerabilis Confraternitatis, et societatis erigendae, et cappellanis pro tempore existentibus benedicendi parvum habitum Septem Dolorum B. M. V. ipsumque imponendi Christifidelibus utriusque sexus, nec non impertiendi indulgentiam plenariam confratribus, et consororibus dictae Confraternitatis in articulo mortis constitutis. Fr. Sebastianus Tognini secretarius Ordinis. Reg. lib. XV. Fol. 2921. Visum et approbatum. Signatum 14 februarii 1726. V. Lupis provicarius generalis Capitul. Nota. Vetus exemplum huiusmodi literarum misit All'illmo e Rev.mo Ufficio Spirituale di Trento sub datum Roboreti 12 martii 1799, parochus Baronius cum sequenti supplici libello: 68

Fino dall'anno 1725 venne eretto in questa figlial chiesa di Loreto l'altare della B. V. de' 7 Dolori, e quella Confraternita detta de' santi Sebastiano e Rocco ottenne dall'Ordine de' Servi di M.V. l'annesso Breve. La solennità di tal giorno si è sempre fin qua accostumato di farla non già al tempo del Breve prescritto, ma nella domenica terza dopo la Pasqua di Risurrezione, senza mai saperne il perché. Ora adunque il sottoscritto parroco per secondare le brame de' divoti confratelli de' 7 Dolori, umilmente ricorre per ottenere di poter nella terza domenica di settembre annualmente celebrare tal festa colla Messa propria de' Dolori cantata al predetto altare. Gratia pro qua etc. Vide nostrum Epistolarium To. V, epist. 1558. 1043. Anno isto 1799, die 28 maii Tridenti vivit Leonardus Banalettus, de quo in Libris baptizatorum Cognolae dicitur: Die prima novembris 1704 Leonardus filius Francisci Banaletti de Supramonte, et Birgittae eius uxoris, baptizatus fuit a me curato Simone Zattello. Quem de sacro fonte suscepere Dominicus de Augustinis de Supramonte, et Catharina Caldonatia, nata Pasotta. Sic teste mihi ill.mo domino barone Gaudentio Antonio de Gaudento in literis ad me humaniter datis, in quibus etiam dicit, quod idem Leonardus textor in toto vitae suae cursu numquam fuit infirmus 61 ; quodque una caduta lo ridusse alla mendicità; ed una seconda fatta li 21 maggio 1799 lo condannò a letto. Ipsum a nostro infirmario F. Abundantio saccensi visitari hac ipsa die 28 maii 1799 curavit. Eumdem cum ipso infirmario visitavi et ego hac die 31 maii anno 1799 iacentem, sed ceteroquin mente, ac spiritu pollentem, a quo seriem eius vitae accepi. Binas uxores habuit, ex quarum prima pessima quatuor filios, ex posteriori adhuc superstite tres alios filios suscepit, qui omnes iam obierunt. Pater eius fuit colonus comitis Wolchensteineri a Morte nuncupati, quia in Contrata ecclesiae Mortis habitationem suam habuit. 1044. In Christi nomine, Amen. Anno Domini millesimo quatricentesimo nonagesimo primo, indicione nona, die martis sexto mensis decembris, in monasterio, sive conventu ecclesiae sancti Francisci extra muros Tridenti, in inclaustro 62 dicti monasterii praedicti (sic). Praesentibus Iohane quondam Petri Bochini de Pantheo Pahi, et Pozino filio Gasparini de... (sic) de Bresana famulo olim heredum quondam ser Georgii de Ultra Castello testibus vocatis, et rogatis. Ibidem Iohanes dictus Daiboi de Mezio Sancti Petri habitator impraesentiarum in domo Antonii Pasoti in Tridento 63 , pro precio et nomine precii, et finiti mercati librarum quadraginta bonae monetae, quod precium, sive quas quadragina libras fuit ipse Iohanes solempniter confessus, et contentus habuisse, et recepisse, et sibi datas, et non sub aliqua spe futurae numerationis datas, solutas, numeratas, et traditas, a Gulielmo quondam Iohanini Tusatae de Lasino habitatore Pahi, in loco ubi dicitur a Bus, ibidem praesente et instante, asserens ipse Iohanes venditor, et reffutator, sibi de dicto precio plenarie fore solutum, et integre satisfactum, et tempore huius contractus dictum precium in se habere dixit, et renuntiavit expresse exceptioni sibi 64 non dati, non soluti, et non habiti, et in se non recepti precii praedicti, et exceptioni doli mali pacti conventi, actioni in factum, condicioni indebiti, et sine causa, et omni alii suo iuri, et legum auxilio, per se, et suos heredes reffutavit, et resignavit in manibus religiosorum et dominorum Fratrum Ordinis Minorum sancti Francisci, videlicet Reverendi domini Fratris Zeni de Verona rectoris, seu Guardiani dicti monasterii, et conventus ecclesiae Sancti Francisci extra muros Tridenti, Fratris Constantini de Verona, Fratris Martini de Novo castro, sive de Novo Stet, Fratris Stephani de Piamonte, Fratris Floriani de Vi..., et Rufini de Alexandria ibidem ad Capitulum, et in Capitulo ad sonum campanae ter pulsatae more solito congregatis (sic), et nullis pluribus ad praesens in dicto monasterio residentibus, sed totum Capitulum repraesentantibus, pro eiusdem comodo, et utilitate dicti monasaterii ibidem praesentibus, et acceptantibus omnem (sic) suum ipsius Iohanis ius utilis dominii, et melioramenti, quod ipse 61 Leonardus vivit hoc anno 1801. 62 Inclaustrum, Claustrum, vel ambitus monasterii. Sic Carolus Cangius in suo Glossario. 63 Antonius de Pasoto de Salvotis de Setaurto factus civis Tridenti anno 1591. Haeredes quondam ser Antonii Pasoti de Tridento anno 1527. Pasori de Smarano cives Tridenti anno 1507. 64 Ibi: soli. 69

Fino dall'anno 1725 venne eretto in questa figlial chiesa di Loreto l'altare della B. V. de' 7

Dolori, e quella Confraternita detta de' santi Sebastiano e Rocco ottenne dall'Ordine de' Servi di

M.V. l'annesso Breve. La solennità di tal giorno si è sempre fin qua accostumato di farla non già

al tempo del Breve prescritto, ma nella domenica terza dopo la Pasqua di Risurrezione, senza

mai saperne il perché. Ora adunque il sottoscritto parroco per secondare le brame de' divoti

confratelli de' 7 Dolori, umilmente ricorre per ottenere di poter nella terza domenica di

settembre annualmente celebrare tal festa colla Messa propria de' Dolori cantata al predetto

altare. Gratia pro qua etc. Vide nostrum Epistolarium To. V, epist. 1558.

1043. Anno isto 1799, die 28 maii Tridenti vivit Leonardus Banalettus, de quo in Libris

baptizatorum Cognolae dicitur: Die prima novembris 1704 Leonardus filius Francisci Banaletti

de Supramonte, et Birgittae eius uxoris, baptizatus fuit a me curato Simone Zattello. Quem de

sacro fonte suscepere Dominicus de Augustinis de Supramonte, et Catharina Caldonatia, nata

Pasotta. Sic teste mihi ill.mo domino barone Gaudentio Antonio de Gaudento in literis ad me

humaniter datis, in quibus etiam dicit, quod idem Leonardus textor in toto vitae suae cursu

numquam fuit infirmus 61 ; quodque una caduta lo ridusse alla mendicità; ed una seconda fatta li

21 maggio 1799 lo condannò a letto. Ipsum a nostro infirmario F. Abundantio saccensi visitari

hac ipsa die 28 maii 1799 curavit. Eumdem cum ipso infirmario visitavi et ego hac die 31 maii

anno 1799 iacentem, sed ceteroquin mente, ac spiritu pollentem, a quo seriem eius vitae accepi.

Binas uxores habuit, ex quarum prima pessima quatuor filios, ex posteriori adhuc superstite tres

alios filios suscepit, qui omnes iam obierunt. Pater eius fuit colonus comitis Wolchensteineri a

Morte nuncupati, quia in Contrata ecclesiae Mortis habitationem suam habuit.

1044. In Christi nomine, Amen. Anno Domini millesimo quatricentesimo nonagesimo

primo, indicione nona, die martis sexto mensis decembris, in monasterio, sive conventu

ecclesiae sancti Francisci extra muros Tridenti, in inclaustro 62 dicti monasterii praedicti (sic).

Praesentibus Iohane quondam Petri Bochini de Pantheo Pahi, et Pozino filio Gasparini de... (sic)

de Bresana famulo olim heredum quondam ser Georgii de Ultra Castello testibus vocatis, et

rogatis. Ibidem Iohanes dictus Daiboi de Mezio Sancti Petri habitator impraesentiarum in domo

Antonii Pasoti in Tridento 63 , pro precio et nomine precii, et finiti mercati librarum quadraginta

bonae monetae, quod precium, sive quas quadragina libras fuit ipse Iohanes solempniter

confessus, et contentus habuisse, et recepisse, et sibi datas, et non sub aliqua spe futurae

numerationis datas, solutas, numeratas, et traditas, a Gulielmo quondam Iohanini Tusatae de

Lasino habitatore Pahi, in loco ubi dicitur a Bus, ibidem praesente et instante, asserens ipse

Iohanes venditor, et reffutator, sibi de dicto precio plenarie fore solutum, et integre satisfactum,

et tempore huius contractus dictum precium in se habere dixit, et renuntiavit expresse exceptioni

sibi 64 non dati, non soluti, et non habiti, et in se non recepti precii praedicti, et exceptioni doli

mali pacti conventi, actioni in factum, condicioni indebiti, et sine causa, et omni alii suo iuri, et

legum auxilio, per se, et suos heredes reffutavit, et resignavit in manibus religiosorum et

dominorum Fratrum Ordinis Minorum sancti Francisci, videlicet Reverendi domini Fratris Zeni

de Verona rectoris, seu Guardiani dicti monasterii, et conventus ecclesiae Sancti Francisci extra

muros Tridenti, Fratris Constantini de Verona, Fratris Martini de Novo castro, sive de Novo

Stet, Fratris Stephani de Piamonte, Fratris Floriani de Vi..., et Rufini de Alexandria ibidem ad

Capitulum, et in Capitulo ad sonum campanae ter pulsatae more solito congregatis (sic), et

nullis pluribus ad praesens in dicto monasterio residentibus, sed totum Capitulum

repraesentantibus, pro eiusdem comodo, et utilitate dicti monasaterii ibidem praesentibus, et

acceptantibus omnem (sic) suum ipsius Iohanis ius utilis dominii, et melioramenti, quod ipse

61 Leonardus vivit hoc anno 1801.

62 Inclaustrum, Claustrum, vel ambitus monasterii. Sic Carolus Cangius in suo Glossario.

63 Antonius de Pasoto de Salvotis de Setaurto factus civis Tridenti anno 1591. Haeredes quondam

ser Antonii Pasoti de Tridento anno 1527. Pasori de Smarano cives Tridenti anno 1507.

64 Ibi: soli.

69

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!