12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

magis acceptum esse, pie sancteque putamus, quam illud, quo dominicae Passionis mysteria

vocis, ac mentis obsequio meditando recolimus etc. etc. etc.

Quae cum ita sint, et dilectissimi nobis in Christo piissimi viri domini rectores, et

Guardiani venerabilis Confratenitatis sanctorum Rochi et Sebastiani de magna gloria deque

eiusdem Doloris Matris Virginis compassione sollicite petierint a nobis facultatem, et licentiam

erigendi Confraternitatem sub titulo septem Dolorum eiusdem Beatae Virginis cum gratiis, et

favoribus opportunis, cumque Ordo noster Servorum Beatae semper Virginis Mariae inter alia

privilegia, quibus a Sancta sede decoratus est, facultatem habeat, saecularium Confraternitates

sub invocatione Beatae Dei Genitricis Mariae Dolorosae erigendi eisque spirituales gratias, et

indulgentias in huiusmodi Confraternitatibus instituendis communicandi. Nos, qui Generalem

eiusdem Ordinis curam gerimus, sperantes fore, ut ex hac spirituali gratiarum, et indulgentiarum

participatione Christifideles ad devotionem, ac pietatem magis magisque excitentur, auctoritate

nobis a summis Pontificibus concessa, praesentium tenore licentiam, et facultatem (accedente

tamen consensu Ordinarii) erigendi dictam Confraternitatem in civitate Roboreti Tridenti

dioecesis, in ecclesia venerabilis Confraternitatis sanctorum Rochi, et Sebastiani, in Domino

impertimur, dummodo tamen alia similis in ipso, vel alio ad tria milliaria propinquo loco,

hactenus erecta non fuerit, illisque pro tempore existentibus, atque extituris utriusque sexus

confratribus et consororibus elargimur, et commuicamus indulgentias omnes, et singulaas

gratias spirituales, ac privilegia omnia per summos Pontifices concessa, neque revocata, et

specialiter, quae in litteris apostolicis Sanctissimo Iesu Christi Vicario Innocentio XI sub forma

Brevis die 1 septembris 1681, et 24 octobris 1682 expeditis, quarum tenorem distincte damus,

iubemusque cum nostris his conservari, luculenter continentur, et conservantur, quibus omnibus

privilegiis, indulgentiis, et gratiis sic expositis, declaratis, et confirmatis, Confraternitatem

ipsam iuxta Clementis VIII constitutionem canonice instituendam semel (sic) ac erecta fuerit,

una cum confratribus et consororibus eiusdem potiri, et gaudere posse concedimus, decernimus,

et declaramus, dummodo tamen in primis erigatur altare sub titulo VII Dolorum Beatae Virginis

deinde qualibet VI feria et si fieri non potest incommode, quolibet die festo, ac praesertim

dominico recitetur coram eodem altarì Corona eorum septem Dolorum patientissimae nostrae

Deiparae et quolibet anniversario vel dominica tertia septembris, vel dominica die Passionis

celebretur festum eiusdem septem Dolorum. Volentes insuper et declarantes, quod si contigerit

religiosos nostros ecclesiam isthic obtinere, ipso iure, ipsoque facto ex nunc pro tunc absque

alia declaratione, seu praesentium tenore Confraternitas memorata, omnesque indulgentiae,

privilegia eidem concessa sint, et intelligantur ab eo sublata penitusque ac totaliter ad ecclesiam

nostram devoluta cum omnibus bonis temporalibus dictae Confraternitatis quomodolibet post

erectionem eius acquisitis, quam conditionem superiores, et officiales tam ecclesiae praedictae

quam Confraternitatis admittere subscribere teneantur, et omnia in publico instrumento nunc

notarii faciendo poni debeant, et explicari, non obstantibus quibuscumque in contrarium. In

quorum fidem praesentes istas, et sigillo auctoritatis nostrae munivimus, et manu propria gratis

subscripsimus, dedimusque in omnibus gratis.

Datum Romae etc.

Fr. Petrus Maria Generalis.

Completa functione erectionis societatis VII Dolorum in ecclesia venerabilis

Confraternitatis sanctorum Rochi et Sebastiani, quam commisimus R. P. magistro Petro Maria

Artelli Ordinis nostri, damus facultatem rev.do domino Iosepho Rinaldi cappellano dictae

venerabilis Confraternitatis, et societatis erigendae, et cappellanis pro tempore existentibus

benedicendi parvum habitum Septem Dolorum B. M. V. ipsumque imponendi Christifidelibus

utriusque sexus, nec non impertiendi indulgentiam plenariam confratribus, et consororibus

dictae Confraternitatis in articulo mortis constitutis.

Fr. Sebastianus Tognini secretarius Ordinis. Reg. lib. XV. Fol. 2921.

Visum et approbatum. Signatum 14 februarii 1726.

V. Lupis provicarius generalis Capitul.

Nota. Vetus exemplum huiusmodi literarum misit All'illmo e Rev.mo Ufficio Spirituale di

Trento sub datum Roboreti 12 martii 1799, parochus Baronius cum sequenti supplici libello:

68

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!