12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Puliae vallis Iudicariarum nunc famulo infrascripti domini testatoris, omnibus his testibus ore

proprio infrascripti testatoris vocatis, cognitis, et specialiter rogatis, ac dicentis: Rogo vos

omnes, ut dignemini esse testes huic meo testamento, et ultimae voluntati. Ibidem providus vir

ser Antonius dictus Trent filius quondam ser Petri de Fedrigatis de villa Henni vallis Annaniae

diocesis Tridenti, nunc civis et habitator Tridenti, iacens in lecto infirmus corpore, mente tamen

sanus, loquella, memoria, et intellectu, considerans vitam huius mundi fragilem esse, et

caducam, et nihil esse certius morte, et incertius hora mortis, nolens ipse testator (quando

Omnipotenti Deo placuerit ipsum hac vita migrare) ab intestato decedere: et ne de bonis suis

aliqua unquam possit oriri quaestio, lis, seu controversia, hoc praesens testamentum suum

nuncupativum, sine scriptis facere procuravit, fecit, ordinavit, et ita diposuit.

Verum quia ipse testator asseruit, se superioribus annis plura fecisse testamenta, et

codicillos, ideo merito in primis, et ante omnia per hoc idem praesens testamentum suum

nuncupativum sine scriptis revocavit, cassavit, et annullavit, et pro nullis haberi voluit omnia et

quaecumque alia testamenta sua, legata, codicillos, et donationes causa mortis per eum

hactenus, et hucusque facta, et condita, ac factas et conditas, etiam si talia essent, quae in se

haberent alquam clausulam derogatoriam, unam, vel plures, specialem vel generalem, de qua

specialis mentio fieri deberet: volens ipse testator perinde esse, ac si de specialiter, et expresse

fuisset facta mentio in hoc suo praesenti testamento, iubens, et mandans omnia illa testamenta

sua, legata, codicillos, et donationes causa mortis, ante hoc praesens eius testamentum facta, et

condita, ac factas, et conditas fore, et omnino esse nulla, irrita, et inania, ac cassa, et revocata,

nulliusque valoris, momenti, roboris, et efficaciae: commendando ipse testator animam suam

Omnipotenti Deo, eiusque gloriosissimae Matris Mariae Virgini, ac toti coelesti Curiae, quando

de hoc saeculo migrare contigerit; iussit, et mandavit corpus suum humari, et sepelliri debere in

ecclesia Sancti Laurentii 3 civitatis Tridenti in sepulchro, ubi sepelliuntur cadavera dominiorum

Fratrum ipsius monasterii, honorifice, iuxta, et secundum eius facultatem, et condictionem.

Item voluit, et mandavit describi, et denominari debere de coetu, consortio, et regula

ipsorum dominorum Fratrum dicti monasterii ecclesiae Sancti Laurentii, ita quod ipse testator

gaudeat Bullis, et privilegiis Ordinis eorumdem dominorum Fratrum.

Item iussit, et mandavit celebrari fieri debere Missas Sancti Gregorii in ecclesia Sancti

Laurentii civitatis Tridenti, quae celebrentur per venerabilem Patrem dominum Fratrem

Iacobum Lanza confessorem ipsius testatoris semel tantum pro anima sua.

Item legavit, et iure legati reliquit conventui sive monaserio ecclesiae Sancti Laurentii

civitatis Tridenti tot affictus idoneos, et sufficientes per infrascriptos suos haeredes ipsi

conventui designandos, quorum proprietas ascendat ad summam, et valorem rhenensium

centum: cum hoc, quod Fratres praedicti conventus, et eorum successores perpetuis temporibus

omni, et singulo anno teneantur, et debeant singulis festivitatibus beate Mariae Virginis

celebrare Missas duas in dicta ecclesia Sancti Laurentii pro anima ipsius testatoris, aggravando

ipsum dominum Priorem, et successores eiusdem una cum reliquis dominis Fratribus ipsius

conventus ad bene tractandum, et gubernandum Fratrem Antonium Trent, qui superioribus

diebus ingressus est Religionem, et monasterium Sancti Laurentii. Item ipse ser Antonius

testator iussit, et ordinavit, quod praefatus conventus, et eorum successores teneantur, et debeant

franchitare, absolvere, et liberare omnes, et singulos emphiteotos, seu affictalinos ipsi conventui

per infrascriptos eius haeredes designandos quandocumque 4 , et quotiescumque se redimere

voluerint ipsi emphiteotae, seu affictalini, eis designandi, ab eorum affictibus, ut supra legatis,

etiam quae essent vel per instrumenta, vel per lapsum temporis perpetuales: dando, et solendo

pretium dictorum affictuum, et quorumlibet eorum, quod dictus dominus testator exbursavit, et

solvit in emptionibus factis per eum iuxta eorum instrumenta.

Item iussit, et ordinavit dictus testator, quod quilibet dictorum emphiteotorum, seu

affictalinorum dicto conventui in executione praedicti legati designandorum, possint, et valeant,

3

Fuit Ordinis Praedicatorum suppressa anno 1778, die 19 iunii ab episcopo Petro Vigilio, indulgente

Pio VI, uti dictum; sed ut puto falso.

4

In originali: quamcumque.

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!