12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

959. Anno 1537, die iovis 24 maii magnifici domini consules Tridenti decreverunt, quod in

festis omnibus Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi: similiter diebus Paschatis tam

Resurrectionis, quam Pentecostis (sic), nulla prorsus apothecarii etiam aromatarii existentes a

medicinis tenere ausint (sic) in toto vel parte, parum vel multum apothecas ullatenus apertas;

sed omnino clausas teneant. In diebus autem reliquis certis et festivis observandis de mandato

Ecclesiae, et praecipue dominicis, aromatarii tantum, qui tenent medicinas solitas

aromatariorum, possint aperire tantum ostiolum ingressivum apothecae cum porticula eiusdem

superiori, et non ultra. Alii vero apothecarii non medicinales aromatarii nullatenus omnino

audeant diebus huiusmodi festivis aperire suas apothecas, poena librarum quinque denariorum

bonae monetae etc., magnificae Communitati applicanda, et auferenda pro qualibet persona

contrafaciente, et qualibet vice contrafactionis in quolibet capitulo de superioribus.

960. Anno 1548, die martis tertio aprilis, in archivo magnificae Communitatis Tridenti

congregatis infrascriptis dominis consulibus, videlicet excellenti doctore, domino Hieronimo

Bertello, domino Girardo Mirana, domino Philippo Saraceno, domino Eustachio Calapino, et

domino Nicolao de Clusolis, absentibus aliis collegis suis etc. Ex quo sanctum, et salubre esset,

habere aliquem praedicatorem, qui verbum Domini administraret populo, concionando diebus

festivis per totum annum, et multi ex civibus hoc exoptent: domini consules deputarunt

dominum Nicolaum de Clusolis praesentem etc., ad tractandum cum conventibus Fatrum

Tridenti, ut ipsi dent unum praedicatorem, qui ut supra praedicet in ecclesia cathedrali diebus

festivis totius anni.

961. Anno 1525, die 21 maii consules Tridenti Bernardo Clesio episcopo tridentino

scripserunt hanc epistolam: Rev.me, ac ill.me princeps, domine domine gratiosissime. Cum Dei

gratia tumultus ceptus cessaverit rogamus rev.mam Dominationem vestram, ut dignetur suas

litteras dare ad venerabile Capitulum, sive canonicos rev.dos ecclesiae tridentinae, ut quanto

citius Reliquias Sanctorum, argentum, aurum, instrumenta, et alia bona quaecumque dictae

ecclesiae restituant, cum publice intersit ne aliquando irent in perdicionem, cum sit quod procul

dubio dicta bona putetur magis fore salva in ecclesia tridentina, quam extra. Si tamen alia mens

est R.D.V. 33 dignetur rescribere. Bene valeat R.D.V. cui nos commendamus.

Datum Tridenti 21 maii 1525.

Rev.mae Dominationis Vestrae

Fideles subditi consules, et coadiuncti civitatis Tridenti.

962. Anno 1525, die 21 maii praefati consules scripserunt canonicis hoc modo. Extra:

Reverendis dominis N. Canonicis, sive Capitulo ecclesiae cathedralis Sancti Vigilii de Tridento

dominis observandis. Intus autem: Reverendi Domini.

Accepimus Reliquias, argentum, aurum, instrumenta, et pleraque bona ecclesiae tridentinae

fuisse exportata propetr tumultus suspicionem. Cum autem Deo favente sedatus fuerit, rogamus

dominationes vestras 34 , ut velint dicta bona exportata ecclesiae cathedrali Sancti Vigilii

restituere. Siquidem existimamus ea fore magis tuta in ecclesia Sancti Vigilii, quam apud alias

personas extraneas. Quod si fecerint, satisfacient et dominis superioribus, et Communitati

Tridenti. Bene valeant dominationes vestrae. Quibus nos etc. Datum Tridenti die 21 maii 1525.

Consules, et coadiuncti civitatis Tridenti.

963. Anno 1525, die 26 maii Bernardus Clesius episcopus Tridenti scripsit ex Ripa Tridenti

ad consules Tridenti hanc epistolam: Bernardus Dei gratia episcopus tridentinus.

Egregii, honorabiles, fideles, dilecti. Li canonici che erano in Verona, sono gionti qua cum

le reliquie, et beni de la giesia catedrale nostra, exponendoni, che per vostre lettere sono invitati

a ritornare cum diti beni. Et perché il partir loro da Trento cum condur seco esse robe

33 Reverendae Dominationis Vestrae.

34 Da trudursi con signorie vostre.

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!