12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

in praecedenti investitura appareat tantummodo de uno plaustro, quia tunc fuerunt dicti

conductores investiti de medietate tantum dicti mansus Maurinae, nunc vero de toto mansu, quia

post dictam, et praesentatam investituram praedicti conductores, seu eorum genitores

acquisiverunt aliam medietatem eiusdem mansus, prout a plurimis annis citra fuerunt, et sunt

legitimi possessores totius mansus, cum onere, et obligatione praemissa duorum plaustrorum

vini. Cum pactis, et conditionibus infrascriptis, ibidem expressis, et solemni stipulatione

vallatis, videlicet, quod primo anno, quo ipsi conductores, vel eorum haeredes non solverint, et

praesentaverint loco, et termino praedictis, praedictum affictum, tunc ipse affictus indupletur; et

si per triennium continuum ab integrali solutione cessaverint, triplicetur idem affictus, et dicti

conductores, et eorum haeredes cadant, et cecidisse intelligantur ab omni iure suo, utili dominio,

et melioramentis ipsarum rerum locatarum, et nihilominus omnes affictus retentos, et non

solutos cum duplis, reduplis, et triduplis teneantur, et debeant solvere super omnibus eorum

bonis praesentibus, et futuris. Item quod non liceat ipsis conductoribus dictum eorum ius, utile

dominium, et melioramenta ipsius mansus locati dare, vendere aut aliter obligare sine speciali

licentia, et scitu ipsius ill.mi domini locatoris et ipso ill.mo domino locatore emere volente,

teneantur ipsum mansum locatum vendere minori pretio viginti solidorum de eo, quod revera ab

alio habere poterit; et ipso ill.mo domino locatore emere nolente, tardante, et negligente, elapsis

quindecim diebus a denuntiatione eidem legitime facta, tunc liceat ipsis dictum ius suum , utile

dominium, et lelioramentum dare, et vendere cui, et quibus voluerint, exceptis iudaeis,

militibus, et personis ecclesiasticis, ac Religiosis, et talibus, qui huiusmodi affictum solvere

inhabiles essent, vel impedire possent: habendo semper unam libram piperis integri pro qualibet

nova investitura in alium conductorem fienda, et nulla alia superimposita fieri debeat inter eos.

L.+S. Ego Ioannes filius quondam domini Petri Crivelli imperiali authoritate (notarius)

praemissis omnibus interfui, eaque rogatus scripsi, et publicavi. In quorum omnium robur, ac

fidem me sub solito meo notariatus officii signo subscripsi 145 .

Ad Laudem Dei.

Nota. Chartam hanc membraneam descripsi hac die 5 aprilis an. 1805 rogatus ab A. Rev.do

domino Bartholomaeo de Ioris presbytero petromediensi, literis datis Petromedii die 2 et a me

acceptis hic Tridenti die 4 aprilis 1805.

1160. In Christi nomine. Amen. Anno etc. ut numero praecdenti, in castro Spauri plebis

eiusdem, Vallis... capitaneis in castro Spauri... per se, et suos haeredes... et nominatim... cui

cohaeret a mane... evictione, et legitima dictarum rerum locatarum secundum... contentorum sub

poena refectionis... in praecedenti investitura, seu locatione appareat... ab integrali solutione

ipsius affictus cessaverint tridupletur... et melioramentum ipsius...habere poterit... et ipso

domino locatore... negligente quindecim diebus a denuntiatione... iudaeis, militibus, viris

potentibus, et personis... abendo semper ipse ill.mus dominus locator, vel illius haeredes unam

libram... investitura, seu locatione in alium... Crivelli de Gardulo publicus imperiali authoritate

notarius praemissis omnibus interfui, eaque rogatus in notam scripsi, et publicavi, in quorum

omnium...

1161. Anno Domini millesimo tricentesimo sexagesimo sexto, indictione quarta, die

dominico decima quarta intrante mense iunii, in castro Roynae de Sporo Minori, ante ianuam

magnam, in capite dicti castri. Praesentibus Francisco dicto Trayna quondam Malerbae, Robino

quondam Ottolini, Dominico dicto magistro, quondam ser Turae de Sporo Maiori, et Clemente

filio ser Turae Gropezii de Mezio Sancti Petri, testibus et aliis rogatis, et vocatis. Ibque

Valentinus de Enno, habitator in Manso de Morina plebis Spori, pro se, et suis haeredibus in

perpetuum fecit datam, et cessionem, ac refutationem, et resignationem nobilibus, et potentibus

viris dominis Petro, et Mathaeo fratribus filiis quondam nobilis, et potentis militis domini

Baldasarii de Purchstall, capitaneis, et provisoribus, rectoribus, et gubernatoribus in dicto castro,

et comitatu de Sporo, pro magnificis principibus, et dominis, dominis Adelpreto, et Leopoldo

145 Cribrum exhibet signum cum lit. I. C.

144

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!