Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
12.01.2013 Views

L.+S. maioris De mandato P.S.A.R. Fr. Io. Chrysostomus de Avolano Definitor et Pro-secretarius provincialis. 1156. Anno 1805 die 27 martii sequentes literas ex authentico describere licet, ne pereant, praesertim, quia monasterium suppressum fuit anno 1784 ab episcopo tridentino Petro Vigilio. Fr. Franciscus a Vicentia ex Minoribus de Observantia almae s. Antonii Provinciae Minister, et servus, reverendae Matri sorori Aelisabethae Ghelfae in sacro monasterio sanctissimae Trinitatis Tridenti Domino Iesu famulanti salutem in Domino perennem optat. Cum egregiis, insignibusque tuis virtutibus, et in rebus gerendis dexteritate, RR. Sorores tui monasterii percitae, hodie vivifico afflante Spiritu, capitulariter congregatae, me, aliisque Patribus praesentibus, hilari concorditer, canoniceque in suam Abbatissam, et spiritualem Matrem elegerint; ego quoque, tua religiosa conversatione fretus, auctoritate, qua fungor, ipsam electionem harum serie, ut rite, canoniceque factam, approbo, et cum Iesu Christi benedictione confirmo. Accipe igitur cum sanctae obedientiae meritis ipsius Christi onus leve, et suavi iugo collum submitte, ut veluti serva fidelis, lucrata offerens talenta, in Domini gaudia intrare valeas. Ut autem hoc officium facile exercere possis, omnibus sororibus tuae fidei creditis, in Spiritus Sancti virtute praecipio, ut tibi in omnibus, quae animae, et Regulae ipsarum non sunt contraria, fideliter obediant, et obsequantur. Deusque tuis optatis respondeat. Valetudini stude, nostri in tuis orationibus memor. Datum Tridenti, apud sanctum Bernardinum die XII augusti M.D.LXXXXVI. L.+S. Fr. Franciscus qui supra manu propria. Nota. Sigillum ovatum exhibet effigiem beatae Mariae Virginis cum puero Iesu: ac effigiem S.P.N. Francisci stigmata recipientis, cum inscriptione in orbe: Sig. Ministri Pro. Sancti. Antonii. Or. Min. Reg. Obser. Praefata Mater Elisabetha de Tridento fuit abbatissa ab anno 1587 usque ad annum 1590, et ab hoc anno 1590 usque ad an. 1593 Vicaria, et ab an. 1596 usque ad an. 1599 abbatissa. Velum accepit anno 1542, obiitque die ultimo februarii anno 1604. Fuit soror Matris Benedictae Gelfae ibidem monialis a die 25 martii 1538 cum dote florenorum centum, quae decessit die tertia octobris anno 1598. 1157. Anno isto 1805 die 28 martii placet mihi describere sequentia, quae servantur in archivo provinciali Tridenti, capsula de Novitiis 143 . Die 23 novembris 1731. Iosephus Andreas filius domini Benedicti filii domini Dominici Toazzi dicti de Portolgal baptizatus fuit ab admodum rev.do domino Aldrigeto Toazzi de meo mandato parochiali. Cuius mater est domina Lucia legitima uxor praedicti domini Benedicti. Patrini fuerunt nobilis, et admodum rev.dus Nicolaus Volani, et domina Catharina uxor domini Stephani Petri incola Roboreti, soror puerperae, orta Martinata Avolani. Supradictam partitam de libro baptizatorum huius parochiae Avolani fideliter de verbo ad verbum descriptam fuisse, infrascriptus testor etc. Datum ex aedibus canonicalibus Auolani die 25 aprilis 1749. L.+S. Pr. Laurentius Sighele ibidem cappellanus. 1158. Anno, ac die suprascriptis descripsi 144 . A chiunque etc. Fcacio fede io sottoscritto, che il sig. Gioseppe Andrea Toazzi nato dal sig. Benedetto figlio del sig. Domenico Toazzi, e dalla sig. Lucia Margarita nata Martinatti di Volano, sia stato cresimato li 8 giugno dell'anno 1740 nella cattedrale di Trento, da sua altezza rev.ma monsignor Domenico Antonio di detta chiesa vescovo, e del S.R.I. prencipe, dei conti di Thunn, marchese di Castellaro etc. 143 *Data di nascita del P. Giangrisostomo Tovazzi! 144 *Attestato della Cresima del P. Giangrisostomo Tovazzi 142

In fede Data inVolano li 30 aprile 1750. L.+S. cerei) Gio. de Raffaelli quondam Valentino di Volano padrino. 1159. In Christi nomine. Amen. Anno ab eiusdem Nativitate millesimo sexcentesimo trigesimo secundo, indictione decima quinta, die vero lunae decimotertio mensis decembris, in castro Spauri plebis Spori Vallis Annaniae, et tridentinae dioecesis, in stubba inferiori ill.mi domini Sigismundi. Praesentibus ibidem rev.do domino Romedio Barisella Thueni, curato Spori Minoris, et magistro Matthaeo Berto sartore dicti Spori Minoris, testibus ambobus vocatis, notis, adhibitis, et specialiter ad infrascripta rogatis. Ibique personaliter constitutus ill.mus dominus Sigismundus baro Spauri, et Vallerii, pincerna haereditarius serenissimi comitatus Tyrolis, vigore alterius locationis antiquissimae olim concessae Nicolao dicto Zuchello, filio quondam Endrici Spori Maioris, rogatae per quondam egregium dominum Boninsegnam notarium Quettae sub die 14 iunii 1366 a serenissimis archiducibus Austriae, seu eorum capitaneis in castro Spori ibidem praesentatae et lectae, per se, et haeredes suos, faciens etiam nomine ill.mi domini Dominici Vigilii comitis a Spauro, et Vallerio eius consortis, iure, et titulo locationis perpetualis, secundum usum locationum perpetualium castri Spori, ac pacta in eis apponi solita, renovandae in capite cuiuslibet decimi noni anni, ac nominatim pro una libra piperis integri, quam dictus ill.mus dominus Sigismundus locator contentus, et confesus fuit, se habuisse, et recepisse ab ipsis conductoribus, praesentibus, et hanc confessionem acceptantibus. Renuntians etc. per tactum manus legitime investivit Gasparem, et Ioannem a Maurina, praesentes, pro se, et nomine Andreae, et Petri, et aliorum eorum consortum, et pro eorum haeredibus stipulantes, et hanc locationem sibi fieri humiliter petentes, tamquam haeredes, et legitimos possessores infrascripti mansus Maurinae, nempe quemlibet eorum pro sua rata portione, iuxta antiquissimum eorum, eorumque praedecessorum possessum, nominatim de omnibus domibus, casalibus, fundis,et possessionibus arativis, vineatis, prativis, clausurivis, hortolivis, buschivis, et grezivis, arboribus, et nemoribus fructiferis et non fructiferis, et cum capulo, et pasculo, piscatione, et venatione per totum dictum mansum, et infra eius confines, positum, et iacentem in pertinentiis Spori maioris, in loco dicto a Maurina, cui mansui cohaeret a mane aqua Sporezii, a meridie aqua Sancta, a sero via communis, et a septentrione Commune Spori Minoris, et forte apud alios plures, et veriores confines. Ad habendum, tenendum, et possidendum, meliorandum, et non deteriorandum, sed dicta bona de bono in melius promovendum. Cum omnibus, et singulis, quae infra praedictos continentur confines, vel alios, si qui forent ulterius veriores. Cum accessibus, et egressibus suis usque in vias publicas, et communes: et cum omnibus et singulis iuribus, et actionibus ad dictum mansum locatum modo aliquo spectantibus, et pertinentibus. Salvis tamen ipsi ill.mo domino locatori, et ill.mo domino consorti, et illorum haeredibus iure directi dominii, et proprietatis ipsarum rerum locatarum, et pactis et conditionibus infrascriptis. Quem mansum locatum dictum ill.mus dominus locator se nomine et vice ipsorum conductorum, et pro eis tenere, et possidere constituit donec etc. Promisitque de evictione et legitima dicti mansus locati secundum iuris formam, defensione respectu directi dominii, et proprietatis, nec non de rato, ratique habitione omnium praemissorum, et in praesenti instrumento contentorum, sub poena dupli et refectionis omnium damnorum, expensarum, et interesse litis, et extra, atque sub expressa obligatione omnium bonorum ipsius ill.mi domini lacatoris praesentium, et futurorum. Et hoc fecit praefatus ill.mus dominus locator, quia vice versa praedicti conductores promiserunt, et convenerunt per se se, et eorum haeredes, sine aliqua exceptione iuris, et facti, ac bona sua praesenta, et futura obligando, praedicto ill.mo domino locatori praesenti, pro se, ac nomine, quo supra, et pro eorum haeredibus stipulanti, et acceptanti, dictum mansum locatum meliorare, et non deteriorare, sed eum de bono in melius promovere, et de eo omni anno in communi vindemia dicti Spori, omnibus eorum expensis, sumptibus, et periculo, dare, conducere, et mensurare in dicto castro Spori duo plaustra boni, et sufficientis vini albi collati ad rectam memsuram dicti castri: et hoc pro affictu, et censu perpetuo ipsius mansus locati, licet 143

L.+S.

maioris De mandato P.S.A.R.

Fr. Io. Chrysostomus de Avolano

Definitor et Pro-secretarius provincialis.

1156. Anno 1805 die 27 martii sequentes literas ex authentico describere licet, ne pereant,

praesertim, quia monasterium suppressum fuit anno 1784 ab episcopo tridentino Petro Vigilio.

Fr. Franciscus a Vicentia ex Minoribus de Observantia almae s. Antonii Provinciae

Minister, et servus, reverendae Matri sorori Aelisabethae Ghelfae in sacro monasterio

sanctissimae Trinitatis Tridenti Domino Iesu famulanti salutem in Domino perennem optat.

Cum egregiis, insignibusque tuis virtutibus, et in rebus gerendis dexteritate, RR. Sorores tui

monasterii percitae, hodie vivifico afflante Spiritu, capitulariter congregatae, me, aliisque

Patribus praesentibus, hilari concorditer, canoniceque in suam Abbatissam, et spiritualem

Matrem elegerint; ego quoque, tua religiosa conversatione fretus, auctoritate, qua fungor, ipsam

electionem harum serie, ut rite, canoniceque factam, approbo, et cum Iesu Christi benedictione

confirmo. Accipe igitur cum sanctae obedientiae meritis ipsius Christi onus leve, et suavi iugo

collum submitte, ut veluti serva fidelis, lucrata offerens talenta, in Domini gaudia intrare valeas.

Ut autem hoc officium facile exercere possis, omnibus sororibus tuae fidei creditis, in Spiritus

Sancti virtute praecipio, ut tibi in omnibus, quae animae, et Regulae ipsarum non sunt contraria,

fideliter obediant, et obsequantur. Deusque tuis optatis respondeat. Valetudini stude, nostri in

tuis orationibus memor. Datum Tridenti, apud sanctum Bernardinum die XII augusti

M.D.LXXXXVI.

L.+S. Fr. Franciscus qui supra manu propria.

Nota. Sigillum ovatum exhibet effigiem beatae Mariae Virginis cum puero Iesu: ac

effigiem S.P.N. Francisci stigmata recipientis, cum inscriptione in orbe: Sig. Ministri Pro.

Sancti. Antonii. Or. Min. Reg. Obser. Praefata Mater Elisabetha de Tridento fuit abbatissa ab

anno 1587 usque ad annum 1590, et ab hoc anno 1590 usque ad an. 1593 Vicaria, et ab an. 1596

usque ad an. 1599 abbatissa. Velum accepit anno 1542, obiitque die ultimo februarii anno 1604.

Fuit soror Matris Benedictae Gelfae ibidem monialis a die 25 martii 1538 cum dote florenorum

centum, quae decessit die tertia octobris anno 1598.

1157. Anno isto 1805 die 28 martii placet mihi describere sequentia, quae servantur in

archivo provinciali Tridenti, capsula de Novitiis 143 .

Die 23 novembris 1731.

Iosephus Andreas filius domini Benedicti filii domini Dominici Toazzi dicti de Portolgal

baptizatus fuit ab admodum rev.do domino Aldrigeto Toazzi de meo mandato parochiali. Cuius

mater est domina Lucia legitima uxor praedicti domini Benedicti. Patrini fuerunt nobilis, et

admodum rev.dus Nicolaus Volani, et domina Catharina uxor domini Stephani Petri incola

Roboreti, soror puerperae, orta Martinata Avolani.

Supradictam partitam de libro baptizatorum huius parochiae Avolani fideliter de verbo ad

verbum descriptam fuisse, infrascriptus testor etc.

Datum ex aedibus canonicalibus Auolani die 25 aprilis 1749.

L.+S. Pr. Laurentius Sighele ibidem cappellanus.

1158. Anno, ac die suprascriptis descripsi 144 .

A chiunque etc. Fcacio fede io sottoscritto, che il sig. Gioseppe Andrea Toazzi nato dal sig.

Benedetto figlio del sig. Domenico Toazzi, e dalla sig. Lucia Margarita nata Martinatti di

Volano, sia stato cresimato li 8 giugno dell'anno 1740 nella cattedrale di Trento, da sua altezza

rev.ma monsignor Domenico Antonio di detta chiesa vescovo, e del S.R.I. prencipe, dei conti di

Thunn, marchese di Castellaro etc.

143 *Data di nascita del P. Giangrisostomo Tovazzi!

144 *Attestato della Cresima del P. Giangrisostomo Tovazzi

142

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!