Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

db.ofmtn.pcn.net
from db.ofmtn.pcn.net More from this publisher
12.01.2013 Views

1141. Anno 1805, die veneris prima martii, accepi literas sequentes. Quibuscumque etc. Infrascriptus testor, et fidem facio, quod de iis disciplinis, quae in hoc episcopali gymnasio traduntur, penes me examen subierint adolescentes Philippus Fedriggi, et Petrus Gozzaldi annanienses, Iacobus Bailon vigulensis, Ioannes Gentilini vezzanensis 134 , et Aloysius Beozzo aldenensis, et ex auctorum explicatione, propositisque quaestionibus tum moribus, tum studio, et diligentia Primae classis profectum retulisse compertum habuerim, ideoque illos summopere commemdo etc. Datum Tridenti 16 februarii 1805. L.+ S. Presbyter Ioannes Michael Tamanini poeseos professor. Subscriptus testor P. Io. Michaelem Tamanini in hoc gymnasio episcopali esse publicum poeseos professorem, eumdemque omnem mereri fidem etc. In quorum etc. Datum Tridenti 17 februarii 1805. L.+S. seminarialis P. Ios. Donati 135 studiorum praefectus, et seminarii episcopalis rector. 1142. Anno 1805, die veneris 22 martii in conventu s. Bernardini apud Tridentum accepi sequentes literas: Quibuscumque. Infrascriptus testor, et fidem facio, quod de iis disciplinis, quae in hoc episcopali gymnasio traduntur, examen subijerint (sic) adolescentes Philippus Fedriggi, et Petrus Gozzaldi ananienses, Iacobus Bailon vigulensis, Ioannes Gentilini Vezzanensis, et Aloysius Beozzo aldenensis, qui omnes et auctorum classicorum explicatione, et ad propositas quaestiones responsionibus Primae classis profectum retulisse se se ostenderunt, adeoque illos summopere commendo etc. Datum Tridenti 16 februarii 1805. L.+S. cerei gentilitii P. Io. Michael Tamanini poeseos professor. L.+S. seminarii P. Ios. Donati seminarii episcopalis rector et studiorum praefectus. NB. Die 23 martii ad Gubernium oenipontanum, mediante Riccabona misi literas signatas num. 1123, 1124, 1126-1133, 1142. 1143. Anno isto 1805 curatus castanetanus ita scripsit: Die 27 maii 1782. Ioannes Maria filius quondam Francisci Piva, et Ursulae filiae quondam Stephani Moser Susati iugalium Castaneti elapsa nocte hora circiter undecima vespertina natus, baptizatus fuit a me P. Dominico Antonio Alovisi curato, quem de sacro fonte susceperunt Ioannes Maria quondam Ioannis Eccher, et Catharina filia Francisci Piva ambo Castaneti. Antescriptam fidem ex Libro baptizatorum ecclesiae curatiali SS. Martyrum Viti et Modesti, et Crescentiae Castaneti paroeciae Pergini diecesis (sic) tridentinae a me subscripto de verbo ad verbum fideliter desumptam, cum suo originali omnino concordare testor, et apposito etc. fidem facio etc. Datum Castaneti die 8 aprilis 1805. L.+S. cerei rubri Praesbyter (sic) Ioannes Franciscus Fattori curatus 136 . 1144. Anno 1761, die 28 iulii, ex autographo servato in archivo episcopali Tridenti, descripsi sequens monumentum. In Christi nomine. Amen. Anno Nativitatis eiusdem millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, indictione duodecima, die vero sabbati nono mensis iunii, in civitate Tridenti, in Contrata Sancti Benedicti, in camera magna posteriori domus excellentis iuris utriusque doctoris domini Camilli Pilatti. Praesentibus dicto domino doctore Camillo, et excellenti etiam doctore domino Francisco Quetta civibus tridentinis testibus vocatis 134 Comaius Angeli filius, intentionem mutavit, vultque fieri sacerdos saecularis. Ita scripsit mihi an. 1805 mense martio mediante ante diem 18. 135 Alias Iosephus Benedictus. 136 Nunc 1805 Fr. Mauritius sacerdos Ordinis Minorum Reformatorum s. Francisci. 134

specialiterque rogatis. Ibidem constitutus ser Dominicus filius quondam Beneti Thoatii de Avolano districtus castri Roboreti diocesis tridentinae, per se, et suos haeredes, remota ab se quavis exceptione tam iuris, quam facti, solemniter contentus, et confessus fuit, se habere, et penes se esse rhenenses centum in ratione librarum quinque bonae monetae maranensis pro singulo rhenense in depositum, seu nomine depositi, nomine et vice Communis, et universitatis hominum villae Avolani praedicti: quos quidem rhenenses centum solvere, et exbursare, seu expendere, et ut dicitur dispensare dicto nomine promisit ad quemvis nutum, seu voluntatem rev.mi, et ill.mi domini episcopi, cardinalis, ac principis tridentini etc. 137 , ad commodum, et utilitatem fabricae, vel aliter pro ornamento ecclesiae sanctae Mariae de Avolano praedicto: ulteriusque promisit, et convenit superesse fabricae praemissae causa expendendi pecunias praemissas usquequo dictos rhenenses centum integraliter expenderit ad commodum, et ornamentum ecclesiae praedictae. Et omnia ac singula alia facere, et adimplere, quae continentur in quadam Bulla, seu documento publico exemptionis, et liberationis a praestatione decimae novalium certorum Communi ipsorum avolanensium nuper sibi facta, et concessa per praefatum rev.mum, et ill.mum dominum episcopum, et cardinalem tridentinum etc. Et prout latius in illa, seu illo contineri reperitur, ad quam, seu quod relatio habeatur. De qua quidem Bulla, seu documento publico, ac de omnibus, et singulis in ea, seu eo contentis se notitiam habere dixit idem ser Dominicus, et se esse plenissime instructum, et informatum. Propterea promisit idem ser Dominicus sub poena dupli dictorum rhenensium centum, et refectionis damnorum omnium, expensarum, et interesse litis et extra, sub obligatione, et hypoteca bonorum suorum omnium praesentium, et futurorum me notario infrascripto praesente, et tanquam publica persona stipulante, et acceptante nomine dictae ecclesiae in omnibus, et singulis capitulis, et clausulis suprascriptis. L.+ S. Ego Franciscus Alexander Zelus filius quondam Stephani de Zentilinis Montagnae, civis, et habitator Tridenti, publicus imperiali authoritate notarius, quoniam suprascriptis omnibus, et singulis una cum testibus praenominatis interfui, et rogatus ea publice scripsi, propterea me subscripsi cum signo, et nomine meis solitis. Ad Dei laudem etc. 1145. Anno isto 1805, die 19 iunii descripsi sequentia: Die 4 iulii 1780 Iacobus Angelus filius Stephani quondam Ioannis Tavernini Drodi, et Catharinae filiae quondam Ioannis Baptistae Santoni Cenigae eius legitimae uxoris baptizatus fuit a me Stephano Matteotti curato. Patrini fuerunt nobilis et excellens dominus Iacobus de Angelis legum doctor, et domima Anna uxor domini Ioannis Baptistae Benuzzi ambo Drodi. Ita apparet ex baptiztorum libris huius Curae. Datum ex canonica Drodi die 6 iunii 1804. In quorum etc. Bartholomaeus Antonius Bortolameotti curatus Drodi, et Cenigae. L.+S. gentilitii. Nota. Ceterum idem puer Taverninus postea dictus fui Angelus tantum nedum voce, sed etiam scriptis. Nunc dicitur Fr. Martyrius a Drodo clericus noster professus a die XI huisce mensis iunii 1805. 1146. Anno isto 1805, die 19 iunii descripsi sequentia. Quibus etc. Die 9 novembris 1784, Ioannes Dominicus Andreas filius magnifici Ioannis Baptistae Bernardi huius loci, et eius legitiamae uxoris Franciscae ortae Thait Medii Sancti Petri baptizatus fuit a me P. Michaele Sandri Faedensi primissario Zambanae delegato ab admodum rev.do domino Iacobo Antonio de Iulianis curato. Patrini fuerunt admodum rev.dus dominus Iacobus Pauli curatus Navis, et Maria uxor magnifici Petri Civegna huius loci etc. Hoc exemplar prout iacet fideliter, et accurate de verbo ad verbum ex libro baptizarorum huius ecclesiae curatae ss. Apostolorum Philippi et Iacobi Zambanae desumptum fuisse infrascriptus testatur etc. in quorum etc. apposito sigillo etc. Datum Zambanae ex aedibus canonicalibus hac die 21 maii 1804. 137 Christophori Madrutii. 135

1141. Anno 1805, die veneris prima martii, accepi literas sequentes. Quibuscumque etc.

Infrascriptus testor, et fidem facio, quod de iis disciplinis, quae in hoc episcopali gymnasio

traduntur, penes me examen subierint adolescentes Philippus Fedriggi, et Petrus Gozzaldi

annanienses, Iacobus Bailon vigulensis, Ioannes Gentilini vezzanensis 134 , et Aloysius Beozzo

aldenensis, et ex auctorum explicatione, propositisque quaestionibus tum moribus, tum studio,

et diligentia Primae classis profectum retulisse compertum habuerim, ideoque illos summopere

commemdo etc.

Datum Tridenti 16 februarii 1805.

L.+ S. Presbyter Ioannes Michael Tamanini poeseos professor.

Subscriptus testor P. Io. Michaelem Tamanini in hoc gymnasio episcopali esse publicum

poeseos professorem, eumdemque omnem mereri fidem etc. In quorum etc. Datum Tridenti 17

februarii 1805.

L.+S. seminarialis P. Ios. Donati 135 studiorum praefectus, et seminarii

episcopalis rector.

1142. Anno 1805, die veneris 22 martii in conventu s. Bernardini apud Tridentum accepi

sequentes literas: Quibuscumque.

Infrascriptus testor, et fidem facio, quod de iis disciplinis, quae in hoc episcopali gymnasio

traduntur, examen subijerint (sic) adolescentes Philippus Fedriggi, et Petrus Gozzaldi

ananienses, Iacobus Bailon vigulensis, Ioannes Gentilini Vezzanensis, et Aloysius Beozzo

aldenensis, qui omnes et auctorum classicorum explicatione, et ad propositas quaestiones

responsionibus Primae classis profectum retulisse se se ostenderunt, adeoque illos summopere

commendo etc. Datum Tridenti 16 februarii 1805.

L.+S. cerei gentilitii P. Io. Michael Tamanini poeseos professor.

L.+S. seminarii P. Ios. Donati seminarii episcopalis rector et studiorum praefectus.

NB. Die 23 martii ad Gubernium oenipontanum, mediante Riccabona misi literas signatas

num. 1123, 1124, 1126-1133, 1142.

1143. Anno isto 1805 curatus castanetanus ita scripsit:

Die 27 maii 1782.

Ioannes Maria filius quondam Francisci Piva, et Ursulae filiae quondam Stephani Moser

Susati iugalium Castaneti elapsa nocte hora circiter undecima vespertina natus, baptizatus fuit a

me P. Dominico Antonio Alovisi curato, quem de sacro fonte susceperunt Ioannes Maria

quondam Ioannis Eccher, et Catharina filia Francisci Piva ambo Castaneti.

Antescriptam fidem ex Libro baptizatorum ecclesiae curatiali SS. Martyrum Viti et

Modesti, et Crescentiae Castaneti paroeciae Pergini diecesis (sic) tridentinae a me subscripto de

verbo ad verbum fideliter desumptam, cum suo originali omnino concordare testor, et apposito

etc. fidem facio etc. Datum Castaneti die 8 aprilis 1805.

L.+S. cerei rubri Praesbyter (sic) Ioannes Franciscus Fattori curatus 136 .

1144. Anno 1761, die 28 iulii, ex autographo servato in archivo episcopali Tridenti,

descripsi sequens monumentum.

In Christi nomine. Amen. Anno Nativitatis eiusdem millesimo quingentesimo

quinquagesimo quarto, indictione duodecima, die vero sabbati nono mensis iunii, in civitate

Tridenti, in Contrata Sancti Benedicti, in camera magna posteriori domus excellentis iuris

utriusque doctoris domini Camilli Pilatti. Praesentibus dicto domino doctore Camillo, et

excellenti etiam doctore domino Francisco Quetta civibus tridentinis testibus vocatis

134

Comaius Angeli filius, intentionem mutavit, vultque fieri sacerdos saecularis. Ita scripsit mihi an.

1805 mense martio mediante ante diem 18.

135

Alias Iosephus Benedictus.

136

Nunc 1805 Fr. Mauritius sacerdos Ordinis Minorum Reformatorum s. Francisci.

134

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!