12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Testor fideliter desumpsisse suprascriptam fidem de libro batizatorum huius ecclesiae.

Datum Vezzani ex aedibus canonicalibus hac die 7 octobris 1804 130 .

L.+S. curatialis cerei. P. Iacobus Aloysius Leonardi loci curatus.

1127. Item:

Quibus etc. Ioannem filium Ioannis Gentilini adolescentem optimis moribus praeditum in

artem grammaticorum incubuisse non ordinario profectu, aptumque esse arti rhetoricae

subscriptus fidem facio apposito. Datum ex aedibus canonicalibus Vezzani hac die 7 octobris

1804.

L.+S. curatialis cerei P. Iacobus Aloysius Leonardi loci curatus.

1128. Item die 10 octobris. Quibuscumque etc.

Infrascriptus testor perhonestum adolescentem Aloysium Beozzo aldenensem hocce anno

rhetoricis praeceptionibus audiendis privatam apud me operam dedisse ea diligentiae

contentione, ut solidiora artis fundamenta arripuerit, exercitationes minime spernendas scripto

saepius commiserit, et Ciceronis orationes percommode, Virgiliique Aeneidem explicaverit.

Docilem de coetero praetulit indolem, moresque probatissimos, et a constanti in Superos pietate,

superiores obsequi plane laudandos. Inde illum ad quoscumque pervenerit, de optima nota

commendo, apposito etiam publico sigillo etc. Datum Tridenti die 9 octobris 1804.

L.+S. Aquila cum inscriptione P. Io. Vigilius de Carolis

publicus latinae magister

1129. Item die 10 octobris. Die 25 ianuarii 1787, Philippus Antonius filius Antonii

quondam Antonii Fedriggi, et eius uxoris Margaritae filiae Philippi Moncher Coredi baptizatus

fuit a me Laurentio Ponte parocho, patrinis Gulielmo Biasi, et Barbara uxore Philippi Cavos.

Hoc testimonium fideliter descriptum esse, atque de verbo ad verbum desumptum ex libro

baptizatorum huius parochiae testatur apposito etc.

Datum Smarani ex aedibus canonicalibus die 3 aprilis 1804.

L.+S. parochialis Simon Noriller parochus.

1130. Idem die 10 octobris. Quibuscumque etc.

Philippum filium Antonii Fedriggi Sfrutii apud infrascriptum rethoricae, et poesi operam

navasse, notasque sequentes exhibuisse, scilicet ingenium optimum, diligentiam maximam,

profectum valde mirabilem, nec non mores pios, et vere catholicos, ideoque ad quoscunque

devenerit omni commendatione dignum esse, testatur subscriptus, In quorum etc. Apposito 131 .

Datum Sfrutii 8 octobris 1804

L.+S. gentilitii P. Petrus Biasi magister manu propria.

1131. Idem die 10 octobris. Quibus etc.

Subscriptus testor, sequens exemplar desumptum fuisse ex libro baptizatorum ecclesae

parochialis Enni tridentinae huius dioecesis, ibique de verbo ad verbum sic reperiri.

Die 12 decembris 1780.

Petrus Franciscus Iustinus filius Francisci Gozzaldi, et eius legitimae uxoris Dominicae

ortae Flaim Tryugi plebis Revodi baptizatus fuit a me Petro Barbacovi capellano, suscipientibus

de sacro fonte Petro Bertoldo, et Maria Zanon.

In quorum fidem apposito etc.

Datum Enni ex parochiali domo hac die 23 aprilis 1804.

L.+S. parochialis Iacobus Telchi parochus etc.

130

Sigil. Eccles. Sancti Vigilii Burgi Vezzani: Effigies s. Vigilii E.M. et s. Valentini Pr. M.-Insignia

Vezani.

131

Federigi sfrutienses sunt nobiles hungari ab anno 1655. Videsis Senarium historicum nostrum

pag. 50.

131

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!