12.01.2013 Views

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

Compendium diplomaticum sive tabularum veterum

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

verro versus ipsam silvam sculpatur hoc verbum per ambas partes, videlicet Romarzoli. Et sic

descendendo per rectum tramitem subtus viam immediate, quae tendit in silvam ad quemdam

lapidem, seu saxum non nimis maximus qui est inter ipsam viam regiam, et alium semitem

vicinum ibi dictae viae per passus duos, vel circa, in quo saxo sive lapide sculpatur millesimus

tantum, videlicet 1514.

Deinde descendendo per rectum transversum versus villam Dro usque ad primam cronam,

in cuius summitate cronae sculpatur millesimus, videlicet 1514, et ante ipsum millesimum

versus Romarzolum sculpantur haec verba, sive nomina, videlicet Dro Romarzolo. A parte vero

post dicti millesimi versus silvam Andrini sculpatur hoc verbum tantum, videlicet Romarzol

(sic). Significantes, et declarantes, quod inter dictas cronas signatas, ut supra, et ultra ipsas

cronas versus silvam Andrini dicti de Dro, et Ceniga nullum ius habeant, et sit illorum de

Romarzolo: et iuxta tenorem dictae nostrae sententiae mons Angloni, et succesive, Communis

inter Communitates Romarzoli, Dro, et Cenigae: et quod a summitate cronae inferioris signatae

ut supra, eundo prout ipsa tendit usque ad cingulum nudum subtus silvam Andrini, ipsi de Dro

possint, et valeant incidere ligna, et proicere ultra omnes cronas existentes subtus cronam

inferiorem signatam: et similiter in omnibus aliis locis dicti montis Angloni infra cronam

signatam superiorem desuper dictam cronam superiorem signatam facere possint illi de Dro;

extra tamen dicta signacula, videlicet versus Romarzolum, Dro, et Cenigam, et subtus viam,

quae tendit ad cargadorum Pozae Bernardae, usque ad dicta signa sculpta. Et ita dicimus,

sententiamus, declaramus, et terminamus ut supra, omnibus meliori modo, via, iure, causa, et

forma, quibus melius de iure fieri potest etc. Laus Deo.

Lata, lecta, et publicata fuit paedicta sententia per praefatum magnificum, et generosum

dominum comitem Vincigueram comitem et dominum Archi etc., die lunae tertio mensis aprilis

millesimo quingentesimo quartodecimo, indictione prima, in via publica, quae tendit in silvam

Andrini, quae est inter dicta signacula, quem locum sibi elegit pro iuridico, et idoneo ad

suprascriptam sententiam proferendam: praesentibus ser Bartholomaeo Cabrii de Archo,

Thomaeo notario filio magistri Gerardi de Berneriis de Archo, et Iacobo Francisco notario filio

mei notarii infrascripti, testibus notis, vocatis, et rogatis etc. Praesentibus dictis de Romarzolo,

videlicet Leone Pasini de Vignis tamquam sindico, et procuratore praedicti Communis

Romarzoli, nec non Dominico quondam Bartholomaei Segallae tamquam sindico dicti

Communis, una cum Ioanne Marchi de Vargnano, et Baldesare quondam Melchioris de Vignis,

dicentibus se laudare praedictam sententiam in omnibus, et per omnia. Similiter praesentibus

praenominatis de Dro, de quibus in sententia, laudantibus praedictam sententiam in omnibus et

per omnia, dummodo dicta praesens sententia non deroget alii sententiae latae per praefatum

dominum comitem circa alia descripta in ipsa sententia, de quibus in praesenti non fit mentio.

L.+S. Ego Aliprandus filius quondam prudentis viri ser Ioannis Antonii de Paulinis de

Archo publicus imperiali auctoritate notarius, ac iudex ordinarius, licentia, et autoritate mihi

concessis, et attributis per dominum Hieronimum Iachelini Vicarium Archi, ut de eis apponere

debet in rogationibus domini Ioannis Augustini Bernerii notarii de Archo, ad relevandum, et in

publicam formam redigendum omnia instrumenta, et scripturas rogatas, et rogata per quondam

egregium virum dominum Florianum Ruphalcatium notarium, et Vicarium Archi, suprascripta

duo instrumenta, seu sententias repertas, et reperta viva, et non canzelata nec in aliqua eorum

parte viciata, ex quibusdam foliis inventis in scripturis, et rogationibus praefati quondam domini

Floriani, per eum scriptis, et rogatis exemplavi et in hanc publicam formam redegi, nil addito,

vel diminuto, quod sententiam mutet, nisi forte sillaba, puncto, vel littera, et in conferendo cum

originali dictas sententias, cum illo concordare inveni. In quorum fidem manu propria scripsi, et

me subscripsi, signumque mei tabellionatus officii ante hanc meam subscriptionem apposui

consuetum, et solitum.

L.+S. Ego F. Ioannes Chrysostomus de Auolano Ordinis Minorum Reformatorum sancti

Francisci, Provinciae Sancti Vigilii chronologus, rogatus exemplum istud ex authentico fideliter,

ac propria manu feci, sigilloque meo communivi hac die mercurii 21 mensis octobris anno

Domini 1801, in conventu sancti Bernardini apud Tridentum. Deo gratias.

105

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!