06.01.2013 Views

akadémiai doktori értekezés svpplementvm ad lexicon ... - REAL-d

akadémiai doktori értekezés svpplementvm ad lexicon ... - REAL-d

akadémiai doktori értekezés svpplementvm ad lexicon ... - REAL-d

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

dc_145_10

crisos (χρυσός) vox Graeca: aurum – aranya:

Sed istud aurum in quibusdam simulatur ut ypocritis, qui inde dicti sunt ypocrite, id est

simulatores, quod sub specie auri, id est exterioris boni incedunt. Ab ypos, quod est sub, et

crisos, quod est aurum. Serm.Quinqu.102 (p.216). Serm.Quinqu. 6889

crocodillus, -i m. (cocodrillus) κροκόδιλος, animal quoddam reptile vivens in fluminibus,

praesertim in Nilo – krokodil:

Sed sicut quidam piscis, secundum Aristotelem (ed.: ubi?) De animalibus, intrat ventrem

cocodrilli et perforat, sic Christus infernum et diabolum: Serm.Quinqu. 192 (p.395); cf. locum

alterum allatum ex Iuvenali: Ibid. 127 (p.267).

Cruciti, -orum m. ( nisi mendum pro ’cruciati’) miles v. socius religiosi ordinis equestris -

keresztes lovagrend tagja:

O quantus erat tunc luctus non solum fratrum ordinis presentium et sororum, sed etiam

aliorum multorum usque diem sepulture sue convenientium, donec defunctionis sue die quarto

per manus dictorum venerabilium patrum archiepiscopi et episcopi, presentibus karissimis

fratribus religiosis Minoribus, Premonstratensibus, Crucitis, plebanis et secularium virorum ac

mulierum, pauperum et nobilium multitudine permaxima Deum laudancium venerabile ipsius

corpus cum reverentia et devocione debita sepulture fuit commendatum: Leg.Marg. 19

(p.694).

crudesco, -ere crudum fieri – kegyetlenné, véressé válik:

Non illum aestivo dimovit Sirius astro, / non autumnali crudescens tempore morbus:

IAN.PANN. Paneg. 3,2,239-240.

cruminator, -oris m. qui crumenas conficit – erszénykészítő:

Cuius quidem feneti a parte orientali fenetum Petri filii Augustini, a parte vero meridionali

fenetum eiusdem Iohannis filii Iwanka, a parte occidentali fenetum Laurentii bursatoris seu

cruminatoris, a parte septemtrionali iterum fenetum Petri filii Augustini ... dicitur vicinari:

1418 Zsigm.oklt. VI,1622; cf. etiam ’eruginator’.

culeus, -i m. (culleus) ( Gr.: κούλεος) uter v. sacculus utriculus ex corio factus – bőrzsák,

tömlő: Qui ... e septem cardinalibus, quos Nucerie capi iusserat, quinque saccis involutos in

mare demersit haud aliter atque parricidas, qui culleis insui et in profluentem demergi solent:

BONF. III,1,36. Ii ... Ioannem ... ceperunt, in suis edibus in vincla coniecere, mox in abditis

penetralibus variis cruciatibus afficere occepere, quibus tandem enectum culeoque insutum

alligato gutturi lapide in Danubium clam demerserunt: BONF. III,4,23.

cultilis, -e (nisi ’cortilis’ [i.e. ad curiam pertinens] legendum) de feminis, quae se ultra

modum colunt: se exornans - cicomás:

Unde Psalmus: ’Sanctum est templum tuum’, id est Maria, ’et ipsum est mirabile in equitate’,

id est in iusticie operibus, non in cultilibus muliebribus, quoniam ut legitur in epistola

Epifanii: ’Pannum proprii coloris non intinctum et amabat et ferebat’: Serm.Quinqu. 191

(p.393).

cultivatio, -onis f. cultura, actus agri colendi – (meg)művelés, művelés alá vetés:

Nichilominus meliorationi etiam seu cultivationi territorii predicte possessionis Kowar …

gratulantes colonis eiusdem possessionis Kowar … id annuimus, ut etc.: 1524 Reg.Strig.

p.158.

163

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!