20.01.2020 Views

Laudes-Dom_Ant-Mar

Supplementum ad Breviarium Romanum Psalmi ad Laudes pro Dominicis et Festis Antiphona finalis Beatæ Mariæ Virginis

Supplementum ad Breviarium Romanum
Psalmi ad Laudes pro Dominicis et Festis
Antiphona finalis Beatæ Mariæ Virginis

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

III

A dominica Paschatis usque ad feriam IV infra

octavam Pentecostes inclusive:

Antiphona

egína cæli, lætáre, allelúia;

RQuia quem meruísti portáre,

allelúia,

Resurréxit, sicut dixit, allelúia:

Ora pro nobis Deum, allelúia.

V. Gaude et lætáre, Virgo María,

allelúia.

R. Quia surréxit Dóminus vere,

allelúia.

Orémus.

Oratio

Deus, qui per resurrectiónem Fílii

tui Dómini nostri Iesu Christi, mundum

lætificáre dignátus es: præsta,

quǽsumus; ut, per eius Genetrícem

Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus

gáudia vitæ. Per eúndem Christum,

Dóminum nostrum. R. Amen.

IV

A sabbato post octavam Pentecostes usque ad

feriam VI ante dominicam I Adventus inclusive:

Antiphona

alve, Regína, mater misericórdiæ;

Svita,

dulcédo et spes nostra, salve.

Ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ.

Ad te suspirámus, geméntes et flentes

in hac lacrimárum valle. Eia ergo,

advocáta nostra, illos tuos misericórdes

óculos ad nos convérte. Et

Iesum, benedíctum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsílium osténde.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix.

R. Ut digni efficiámur promissiónibus

Christi.

Orémus.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui

gloriósæ Vírginis Matris Maríæ

corpus et ánimam, ut dignum Fílii

tui habitáculum éffici mererétur,

Spíritu Sancto cooperánte præparásti:

da, ut, cuius commemoratióne

lætámur, eius pia intercessióne ab

instántibus malis et a morte perpétua

liberémur. Per eúndem Christum,

Dóminum nostrum. R. Amen.

Absoluta vero antiphona finali cum suis versu et

oratione, concluditur:

V. Divínum auxílium máneat semper

nobíscum.

R. Amen.

Et ita absolvitur cursus divini Officii.

PSALMI AD LAUDES PRO DOMINICIS ET FESTIS

Psalmus 92 1

Dóminus regnávit, decórem indútus

est: * indútus est Dóminus fortitúdinem,

et præcínxit se.

Étenim firmávit orbem terræ, * qui

non commovébitur.

Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo

tu es.

Elevavérunt flúmina, Dómine: *

elevavérunt flúmina vocem suam.

Elevavérunt flúmina fluctus suos, *

a vócibus aquárum multárum.

Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis

in altis Dóminus.

Testimónia tua credibília facta sunt

nimis: * domum tuam decet sanctitúdo,

Dómine, in longitúdinem diérum.

Psalmus 99 2

Iubiláte Deo, omnis terra: * servíte

Dómino in lætítia.

Introíte in conspéctu eius, * in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est

Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi

nos.

Pópulus eius, et oves páscuæ eius: *

introíte portas eius in confessióne,

átria eius in hymnis: confitémini

illi.

Laudáte nomen eius: quóniam suávis

est Dóminus, in ætérnum misericórdia

eius, * et usque in generatiónem

et generatiónem véritas eius.

Psalmus 62 3

Deus, Deus meus, * ad te de luce

vígilo.

Sitívit in te ánima mea, * quam

multiplíciter tibi caro mea.

In terra desérta, et ínvia, et inaquósa:

* sic in sancto appárui tibi,

ut vidérem virtútem tuam, et glóriam

tuam.

Quóniam mélior est misericórdia

tua super vitas: * lábia mea laudábunt

te.

Sic benedícam te in vita mea: * et

in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur

ánima mea: * et lábiis exsultatiónis

laudábit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum,

in matutínis meditábor in te: *

quia fuísti adiútor meus.

Et in velaménto alárum tuárum exsultábo,

adhǽsit ánima mea post te:

* me suscépit déxtera tua.

Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam

meam, introíbunt in inferióra

terræ: * tradéntur in manus gládii,

partes vúlpium erunt.

Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur

omnes qui iurant in eo: *

quia obstrúctum est os loquéntium

iníqua.

Canticum Trium Puerorum 4

Dan 3,57-75 et 56

Benedícite, ómnia ópera Dómini,

Dómino: * laudáte et superexaltáte

eum in sǽcula.

Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino:

* benedícite, cæli, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super

cælos sunt, Dómino: * benedícite,

omnes virtútes Dómini, Dómino.


Benedícite, sol et luna, Dómino: *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino:

* benedícite, omnes spíritus

Dei, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino:

* benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino:

* benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino:

* benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino:

* benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum: * laudet

et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino:

* benedícite, univérsa germinántia

in terra, Dómino.

Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite,

mária et flúmina, Dómino.

Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur

in aquis, Dómino: * benedícite,

omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora,

Dómino: * benedícite, fílii hóminum,

Dómino.

Benedícat Israël Dóminum: * laudet

et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino:

* benedícite, servi Dómini,

Dómino.

Benedícite, spíritus, et ánimæ iustórum,

Dómino: * benedícite, sancti,

et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël,

Dómino: * laudáte et superexaltáte

eum in sǽcula.

(Fit reverentia) Benedicámus Patrem et

Fílium cum Sancto Spíritu: * laudémus

et superexaltémus eum in

sǽcula.

Benedíctus es, Dómine, in firmaménto

cæli: * et laudábilis, et gloriósus,

et superexaltátus in sǽcula.

Psalmus 148 5

Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte

eum in excélsis.

Laudáte eum, omnes Ángeli eius: *

laudáte eum, omnes virtútes eius.

Laudáte eum, sol et luna: * laudáte

eum, omnes stellæ et lumen.

Laudáte eum, cæli cælórum: * et

aquæ omnes, quæ super cælos sunt,

laudent nomen Dómini.

Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse

mandávit, et creáta sunt.

Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum

sǽculi: * præcéptum pósuit, et

non præteríbit.

Laudáte Dóminum de terra, * dracónes,

et omnes abýssi.

Ignis, grando, nix, glácies, spíritus

procellárum: * quæ fáciunt verbum

eius:

Montes, et omnes colles: * ligna

fructífera, et omnes cedri.

Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes,

et vólucres pennátæ:

Reges terræ, et omnes pópuli: *

príncipes, et omnes iúdices terræ.

Iúvenes, et vírgines: senes cum iunióribus

laudent nomen Dómini: *

quia exaltátum est nomen eius solíus.

Conféssio eius super cælum et terram:

* et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus ómnibus sanctis eius: * fíliis

Israël, pópulo appropinquánti

sibi.

ANTIPHONA FINALIS BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

I

A sabbato ante dominicam I Adventus usque ad

diem 1 Februarii inclusive:

Antiphona

lma Redemptóris Mater,

A quæ pérvia cæli

porta manes, et stella maris,

succúrre cadénti,

súrgere, qui curat, pópulo:

tu quæ genuísti,

natura miránte,

tuum sanctum Genitórem,

Virgo prius ac postérius,

Gabriélis ab ore

sumens illud Ave,

peccatórum miserére.

Usque ad diem 23 Decembris:

V. Angelus Dómini nuntiávit Maríæ.

R. Et concépit de Spíritu Sancto.

Orémus.

Oratio

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine,

méntibus nostris infúnde: ut qui,

Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui

incarnatiónem cognóvimus; per

passiónem eius et crucem, ad

resurrectiónis glóriam perducámur.

Per eúndem Christum, Dóminum

nostrum. R. Amen.

Orémus.

A die 24 Decembris:

V. Post partum, Virgo, invioláta

permansísti.

R. Dei Génetrix, intercéde pro

nobis.

Orémus.

Oratio

Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ

Maríæ virginitáte fecúnda, humáno

géneri prǽmia præstitísti: tríbue,

quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere

sentiámus, per quam

merúimus auctórem vitæ suscípere,

Dóminum nostrum Iesum Christum

Fílium tuum. R. Amen.

II

A die 2 Februarii usque ad feriam IV Hebdomadæ

sanctæ inclusive:

Antiphona

ve, Regina cælórum,

A Ave, Dómina Angelórum:

Salve, radix, salve, porta,

ex qua mundo lux est orta:

Gaude, Virgo gloriósa,

super omnes speciósa,

Vale, o valde decóra,

et pro nobis Christum exóra.

V. Dignáre me laudáre te, Virgo

sacráta.

R. Da mihi virtútem contra hostes

tuos.

Oratio

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti

nostræ præsídium: ut, qui

sanctæ Dei Genetrícis memóriam

ágimus; intercessiónis eius auxílio,

a nostris iniquitátibus resurgámus.

Per eúndem Christum Dóminum

nostrum. R. Amen.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!