04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SECOND LATIN

223

ficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret conjugesque sanctificaret,

ipse Christus venerabilium sacramentorum institutor atque perfector

sua nobis passione promeruit, quod Paulus Apostolus innuit

dicens: Viri} diligite uxores tlestras} sieut Christus dilexit eeelesiam}

et se ipsum tradidit pro ea} mox subjungens: Saeramentu1n hoc magnum

est} ego autem dieo in Christo} et in eeelesia. Cum igitur matrimonium

in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia

praestet, merito inter novae legis sacramenta annumerandum sancti

patres nostri, concilia et universalis ecclesiae traditio semper docuerunt,

adversus quam impii homines hujus saeculi insanientes non solulTI

perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more suo

praetextu evangelii libertatem carnis introducentes, multa ab ecclesiae

catholicae sensu et ab apostolorum temporibus probata consuetudine

aliena, scripto et verbo asseruerunt non sine magna Christi fidelium

jactura; quorum temeritati sancta et universalis synodus cupiens occurrere,

insigniores praedictorum schismaticorum haereses et errores,

ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit,

hos in ipsos haereticos eorumque errores decernens anathematismos.

Si quis dixerit, matrimonium non esse vere et proprie unum ex

septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutunl,

sed ab hominibus in ecclesia inventum, neque gratiam conferre: anathema

sit.

Si quis dixtrit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc

nulla lege divina esse prohibitum: anathema sit.

Si quis dixerit, cos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus,

qui Levitico exprimuntur, posse impedire matrimonium contrahendum

et dirimere contractum, nec posse ecclesiam in nonnullis illorum

dispensare, aut constituere, ut plures impediant et dirimant: anathema

sit.

Si quis dixerit, ecclesiam non potuisse constituere impedimenta

matrinlonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse: anathema sit.

Si quis dixerit, propter haeresim, aut molestam cohabitationem, aut

affectatam absentiam a conjuge dissolvi posse matrimonii vinculum:

anathema sit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!