04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SECOND LATIN 2°7

sensibilium contineri. Neque enim haec inter se pugnant, ut ipse Salvator

noster semper ad dexteram Patris in coelis assideat juxta modum

exsistendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in loeis sacramentaliter

praesens sua substantia nobis adsit, ea exsistendi ratione, quam

etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione

per fidem illustrata assequi possumus et constantjssime credere

debemus. Ita enim majores nostri Olnnes, quotquot in vera Christi

ecclesia fuerunt, qui de sanetissimo hoc sacramento disseruerunt, apertissime

professi sunt, hoc tam admirabile sacramentum in ultima

coena Redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique

benedictionem se suum ipsius corpus illi praebere ac suum sanguinem

disertis ac perspicuis verbis testatus est; quae verba a sanctis evangelistis

commernorata et a divo Paulo postea repetita, cum propriam

illam et apertissimam significationem prae se ferant, secundum quam

a patribus intellecta sunt, indignissimum sane flagitium est ea a

quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios

tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum

ecclesiae sensum detorqueri, quae, tamquam columna et firmamentum

veritatis, haec ab impiis hominibus excogitata commenta

velut satanica detestata est, grato semper et memore animo praestantissimum

hoe Christi beneficium agnoscens.

2. Admittenda est divinarum personarum circumincessio. Circumincessio

est mutua divinarum personarum in invicem coexistentia et

cohabitatio, ita ut Pater sit in Filio, Filius in Patre, et uterque in

Spiritu S., pariterque Spiritus in Patre et Filio. Haec mutua cohabitatio

defluit ex dictis; nam si eadem numerice natura est in Patre, Filio

et Spiritu S., neeesse est ut Pater sit in Filio et viee versa: et idem

dicendum de Spiritu Saneto. Insuper illud directe asseritur in Scriptura

pro Patre et Filio: "Non creditis quia ego in Patre et Pater in me

est?" Idem implicite doeet Paulus quoad Spiritum S., dum tradit Eum

in Deo esse, sicut spiritus hominis in homine est. Res declaratur alibi

quoad tres personas: "Propter hane unitatem Pater est totus in Filio,

totus in Spiritu S.: Filius totus est in Patre, totus in Spiritu S.: Spiritus

totus est in Patre, totus in Filio." Quod sic optime declarat S. Thomas~

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!