04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SECOND LATIN

201

2. Alius locus vere classicus ille est ubi Christus ipse suam divinitatern

aperte declarat; cum enim Judaei ab eo inquirerent quis esset,

utrum Messias vel non, respondit: "Ego et Pater unum sumus." Jamvera

illa verba intelligenda sunt de unitate naturae, non autem de

unitate morali tantum; nam ita intellecta sunt a Judaeis ipsis, qui

sustulerunt lapides ut Christum lapidarent "quia tu, homo cum sis,

facis teipsum Deum." Nec dicatur postea Christum sua verba emollivisse,

citando textum Scripturae, in quo etiam homines dicuntur dii;

hoc enim, inspecto contextu, est argumenturn a minori ad majus, quasi

diceret: si homines, quibus Deus locutus est, possunt aliquo sensu

vocari filii Dei, nonne a fortiori vocari possum Filius Dei, et quidem

in sensu proprio? N am, addit: "si non facio opera Patris mei, nolite

credere mihi; si autem facio, operibus credite, ut cognoscatis et credatis,

quia Pater in me est et ego in Patre"; quae quidem verba important

Christum vere Filium Dei esse, aequalem Patri, cum faciat

ipsa opera Patris, et in Patre, i.e. in sinu Patris habitet., ex dictis supra;

argumentum enim Christi ad hoc reduci potest: Quorunl eadem sunt

opera, ii idem unumque sunt; atqui mea et Patris mei opera eadem

sunt; ergo ego et Pater meus unum sumus. Quod Judaei ipsi inrellexerunt;

nam "quaerebant ergo eum apprehendere, et exivit de manibus

eorum."

Objiciunt quidem Unitarii vocem I{unum" interpretari posse de

unitate morali, nam Christus ipse in ultima coena dixit: "Sint unum

sieut et nos unum sumus." Respondetur autem hoc ultimo loco vim

nativam voeis "unum" attenuari per particulam sicut, eadem fere

modo ac in sequenti phrasi Seripturae: "Estate igitur perfecti sicut

et Pater vester eoelestis perfeetus est"; sed quando vox I{unum}}

non eorrigitur per aliud vocabulum, unitatem naturae signifieat:

aliunde eontextus id postulat; vult enim Dominus probare in hoc loco

neminem posse de manu sua aves eripere, quia, ipse ait, "Ego et Pater

unum sunlus," i.e. ejusdem potentiae, ac proinde ejusdem naturae.

Nee minus validunl est argumentum ex epistola ad Hebraeos desumptum:

"Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus

in prophetis, novissime diebus istis locut us est nobis in F ilio quem con­

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!