04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

19°

SECOND LATIN

Si qui3 dixerit, justificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis

bene operatur: anathema sit.

Si quis dixerit~ hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut

non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum

bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum,

cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmenturn gratiae,

vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit)

consecutionem, atque etiam gloriae augmentum: anathema

sit.

Si quis dixerit, per hanc doctrinam catholicam de justificatione, a

sancta synodo hoc praesenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriae

Dei vel meritis Jesu Christi Domini nostri derogari, et non potius

veritatem fidei nostrae, Dei denique ac Christi Jesu gloriam illustrari:

anathema sit.

2. In Baptismo Christi clare etiam apparet realis distinctio trium

personarum, non solum ex variis nominibus quibus designantur, sed

etiam ex operationibus plane distinctis quas efficiunt; sjquidem Pater

loquitur de coelo: "E~t ecce vox de coelis dicens: hic est Filius dilectus,

in quo mihi complacui"; Filius autem baptizatur a Joanne Baptista et

ascendit de aqua: "Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de

aqua"; tandem Spiritus Sallctus ab utroque distinguitur, nam dum

Pater de coelo loquitur, Ipse descendit super Christum, et quidem

sub corporali specie columbae: "Et descendit Spiritus Sanctus corporali

specie sicut columba in ipsum"; evidens est igitur i110s tres non

esse unam personam, sed tres personas realiter distinctas. Unitas autem

naturae ibi non quidem tam clare sed tamen aliquomodo apparet; nam

Christus asseritur Filius Dei; et quidem additur: "in quo mihi complacui,"

ut declaretur eum esse Filium proprium et prae omnibus dilectum.

Spiritus autem vacatur Spiritus Dei, seu a Deo ipso procedens,

ut plenius alibi explicabitur, ac proinde substantiae divinae particeps.

Nec minus clare apparet trium personarum realis distinctio in promissione

Spiritus Sancti a Christo facta in Coena ultima. Ait enim

Christus: "Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!