04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SECOND LATIN

posse, neque gratiam amittere, atque ideo eum, qui labitur et peccat,

nunquam vere fuisse justificatum; aut contra, posse in tota vita peccata

omnia, etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemad..

modum de beata Virgine tenet ecclesia: anathema sit.

Si quis dixerit, justitiam acceptam non conservari atque etiam non

:'\ugeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo

et signa esse justificationis adeptae, non autem ipsius augendae causam:

anathema sit.

Si quis in quolibet bono opere justum saltern venialiter peccare dixerit,

aut, quod intolerabilius est, mortaliter, atque ideo poenas aeternas

mereri, tantumque ob id non damnari, quia Deus ea opera non imputet

ad damnationern: anathema sit.

Si quis dixerit, justos non debere pro bonis operibus, quae in Deo

fuerint facta, exspectare et sperare aeternam retributionem a Deo per

ej us misericordiam et Jesu Christi meritum, si bene agendo et divina

mandata custodiendo usque in finem perseveraverint: anathema

sit.

Si quis dixerit, nullum essemortale peccatum nisi infidelitatis, aut

nullo alia quantumvis gravi et enormi praeterquanl infidelitatis peccato

semel acceptanl gratiam amitti: anathema sit.

Si quis dixerit, amissa per peccatum gratia simul et fidem semper

amitti, aut fidem, quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit

viva, aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse Christianum: anathema

sit.

Si quis dixerit, eum, qui post baptismum lapsus est, non posse per

Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fide, amissam justitiam

recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sancta Romana

et universalis ecclesia, a Christo Domino et ejus apostolis edocta, hucusque

professa est, servavit et docuit: anathema sit.

Si quis post acceptam justificationis gratiam cuilibet peccatori

poenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit,

ut nullus remaneat reatus poenae temporalis, exsolvendae vel in hoc

saeculo vel in futuro in purgatorio, antequam ad regna coelorum aditus

patere possit : anathema sit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!