04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SECOND LATIN

Can. 819

Missae sacrificium celebrandum est lingua liturgica sui cuiusque

ritus ab Ecclesia probati.

Can. 820

Missae sacrificium omnibus diebus celebrari potest, exceptis iis qui

proprio sacerdotis ritu excluduntur.

Can. 821

Missae celebrandae initium ne fiat CItIUS quam una hora ante

auroram vel serins quam una hora post meridiem.

In nocte Nativitatis Domini inchoari media nocte potest sola Missa

conventualis vel paroecialis, non autem alia sine apostolico induIto.

In omnibus tamen religiosis seu piis domibus oratoriun1 habentibus

cum facuItate sanctissimam Eucharistiam habitualiter asservandi,

nocte Nativjtati~ Domini, unus sacerdos tres rituales Missas vel, servatis

servandis, unam tantum quae adstantibus omnibus ad praecepti

quoque satisfactionem valeat, celebrare potest et sacram communionem

petentibus ministrare.

Can. 822

Missa celebranda est super altare consecratum et in ecclesia vel

oratorio consecrato aut benedicto ad normam juris, salvo praescripto

can. 1196.

Privilegium altaris portatilis vel jure vel indulto Sedis tantum Apostolicae

conceditur.

Hoc privilegium ita intelligendum est, ut secumferat facultatem

ubique celebrandi, honesto tan1en ac decenti loco et super petram

sacram, non autem in mari.

Loci Ordinarius aut, si agatur de domo religionis exemptae, Superior

major, licentiam celebrandi extra ecclesiam et oratorium super

petram sacram et decenti loco, nunquam autem in cubiculo, concedere

potest justa tantum ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario

casu et per modum actus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!