04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

154 SECOND LATIN

divinam rite judicet. d) Donum consilii mentem supernaturaliter

disponit, ut prompte sequatur illustrationes Spiritus Sancti ad eligenda

ea, quae in singulis vitae adjunctis juxta veritates fidei facienda

vel omittenda sunt ad progrediendum in via salutis et perfectionis.

Quoniam vero Spiritus Sanctus altiora eligit quam prudentia humana,

accidit, ut justum quandoque ad ea impellat, quae hominibus

stulta apparent, et magis admiranda quam indiscriminatim imitanda

sunt. e) Donum pietatis voluntatem supernaturaliter disponit, ut

pronlpte sequatur Spiritum Sanctum moventem ad colendum Deum

ut patrem nostrum omnesque alios, qui ad Deum ut patrem referuntur,

ut sunt parentes, conj uncti, pauperes, immo etiam ecclesia, sancti

et scriptura sacra. f) Donum fortitudinis voluntatem supernaturaliter

disponit et perficit, ut sequatur Spiritum Sanctum moventem ad complendum

quodvis opus bonunl inchoatum, etsi propterea superandae

sint difficultates et ferenda mala. A virtute fortitudinis donum dupliciter

differt. I. Virtutis motivum est naturalis honestas, quae in superandis

difhcultatibus cernitur; motivum doni est fiducia in motionem

et assistentiam Spiritus Sancti. 2. Virtus respicit mensuram virium

naturae; donum vires naturae excedit et audet ea, quae rationi naturali

temeraria apparent. g) Donum timoris voluntatem supernaturaliter

disponit, ut sequatur nl0tiones Spiritus Sancti ad filialem reverentiam

atque oillnimodam subjectionem Deo exhibendam, eo quod refugit

quamcunque delectationem, quae separat a Deo. Timor enim intelligitur

reverentialis erga divinam majestatem, cui etiam Christus Dominus

reverentiam exhibuit et coram quo teste s. scriptura procidunt

angeli in facies suas.

2. Can. 790

Hoc sacramentum quovis tempore conferri potest; maxime autem

decet illud administrari in hebdomada Pentecostes.

Can. 791

Licet proprius confirmationis administrandae locus ecclesia sit, ex

causa tamen quam minister justam ac rationabilem judicaverit, potest

hoc sacramentum in quolibet alio decenti loco conferri.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!