04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SECOND LATIN

ad verbum citavisset, ut ego te certiorem redderem, quod theologus

circa confirmationem dixit. 13. Malim avus tuus testis filii mei unctionis

sit. 14. Nollem ei facuItates attribuissent, quas nunquam possederit.

IS. Utinam gentes mundi ratiocinium formale adhiberent loco

virium brutarum in controversiis componendis. 16. Ullamne falsitatem

in exemplis detegere solitus es, quae hominis illius a testibus suppeditata

sunt? Minime vero. 17. Cum ante civitatis interitum venirent,

nihil pro incolis facere poterant. 18. Putabamus hunc librum facies

philosophiae omnes complecti. Minime vero. 19. Mens ejus tam dilucida

est, ut in utramque partem effectivissime disserere possit. 20. Velim

hinc ne talibus erroribus obnubilentur.

READING

I. Praeter virtutes theologicas et morales a Deo infusas homini

justo conferuntur septem dona Spiritus Sancti. Ex mente s. Thomae

dona definiuntur: Qualitates habituales animae potentiis inhaerentes,

quibus hae supernaturaliter disponuntur ad prompte et perfecte oboediendum

motionibus seu inspirationibus Spiritus Sancti. Pertinent

dona aeque ac virtutes ad dispositiones supernaturales, quibus Deus

hominern justum instructum esse voluit, ut per eas finem suum supernaturalem

attingeret. Simul cum gratia sanctificante et virtutibus

animae infunduntur et cum gratia et virtutibus per peccatum mortale

amittuntur. Potentiae, quibus inhaerent, sunt intellecus et voluntas,

in quibus sunt etiam virtutes, quae per dona complentur et perficiuntur.

Siquidem hominis potentiae a duplici principio moventur ad

opera bona, scilicet a naturali ratione per fidem elevata atque illustrata

et immediate a Spiritu S. Jam vero ut prompte et perfecte has motiones

sequantur, certis qualitatibus et dispositionibus a Deo instructae

sunt; et quidem ad oboediendum motionibus naturalibus rationis

aptae fiunt per virtutes infusas, ad oboediendum motionibus supernaturalibus

Spiritus S. aptae fiunt per dona.

Esse dona sancti patres et theologi compluribus argumentis confirmant.

Natura et finis donorum in hunc modum explicari potest.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!