04.07.2015 Views

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SECOND LATIN

113

9. Si libertate physica praeditus fuisset, non tam infelix sensisset.

10. Parochus infantes expositos baptizaverat, priusquam normas in

libris ritualibus inveniremus. II. Si obligationem illam jugiter habuisses,

non negavisses earn. 12. Antequam quidam praevidere possit,

quae vel quoties sint necessaria, occasio amissa erit. 13. Si tam fideles

quam infideles rebus caeli fuissent, nunc sancti saltern essent. 14. Contra

haec respondebo, priusquam adversarii mei occasionen1 ceperint

impugnandi motiva mea. IS. Si pauperibus pretium non auxisset,

tantum lucrum non adeptus esset. 16. Priusquam nobis adeo aetatem

suam diceret, in militiam accensitus erato 17. Antequam ulla coactio

usurpari posset, reus evasit. 18. Avia sciet id quod parvulis optimum

sit, priusquam eis emerit omnia quae ipsi velint. 19. Modis multis

infideles fuerunt, contra autem antequam mortui sunt, omnia lucra

dederunt infantibus inventis. 20. Quod contra, consideremus quod

dixit heri episcopus in epistola sua.

READIN(;

I. Cum in dies augeatur numerus eorum, qui libertatem voluntatis

non solum theoretice impugnent, sed ex ejus negatione etiam practicas

consequentias inferant atque contendant delicta commissa delinquentibus

imputari non posse eosque propterea poena nequaquam

dignos esse, necessitas postulat, ut exsistentia libertatis demonstretur

atque ab adversariorum impugnationibus vindicetur.

Libertas in genere significat immunitatem a vinculo, et cum varia

sint vincula, quae nos constringere possunt, vario etiam sensu terminus

libertatis usurpatur. a) Libertas a peccato, quae in hac vita est immunitas

a peccato, qua possunlus non peccare et vocatur libertas gratiae;

in altera vita est immunitas a peccato, qua non possumus peccare

et vacatur libertas gloriae. In hac vita possibilitas et per gratiam

facilitas peragendi bonum morale nobis praesto est, quamvis obstent

diversae difficultates; in altera vita cessant difficultates et impedimenta,

quae hic electionem boni moralis etiam iis, qui in statu gratiae sunt,

quandoque difficilem reddunt. Haec libertas (gratiae), quae quandoque

moralis vacatur, jugiter evolvi ac perfici patest et debet, adeo ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!