Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

Scanlon's Latin Grammar - Essan.org Scanlon's Latin Grammar - Essan.org

04.07.2015 Views

SECOND LATIN quaerimus, patet imprimis sermonem esse non posse de causa motiva creationis, cum Deus nullo bono, nec externo nec interno, ad agendum moveri possit, sed solum de ratione, ob quam Deus voluerit, ut exsistant creaturae. Deinde certum est, etiam Deum ad extra agentem aliquod bonum intendere, quod per opera sua seu per creaturas obtinere nititur. Differunt invicem finis et motivum actionis. Motivum enim est illud bonum, quod agentem ad actionem movet; finis dicitur tum illud bonum, ad quod obtinendum actio natura sua ordinata est, tum illud bonum, quod agens sua actione obtinere intendit. Hoc bonum agentem ad actionem ponendam movet. Ideo solum finis hoc altero sensu est motivum actionis, non item finis priore sensu acceptus, nisi agens ilIa bono ad actionem ponendam moveatur. Sic finis (internus) comestionis est conservatio vitae. In eo, qui comedit propter voluptatem, voluptas est motivum comestionis; in eo, qui comedit ad vitam conservandam, finis simul est morivum comestionis. 2. Can. 726 Res de quibus in hoc libro agitur quaeque totidem media sunt ad Ecclesiae finenl consequendum, aliae sunt spirituales, aliae temporales, aliae mixtae. Can. 727 Studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali rem intrinsece spiritualem, ex. gr., Sacramenta, ecclesiasticam iurisdictionem, consecrationem, indulgentias, etc., vel rem temporalem rei spirituali adnexam ita ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse possit, ex. gr., beneficium ecclesiasticum, etc., aut res spiritualis sit obiectum, etsi partiale, contractus, ex. gr., consecratio in calicis consecrati venditione, est simonia iuris divini. Dare vero res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali adnexis, vel res spirituales pro spiritualibus, vel etiam ternporales pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales ab Ecclesia prohibeatur, est simonia iuris ecclesiastici. 97

SECOND LATIN Can. 728 Cum de simonia agitur, emptio-venditio, permutatio, etc., late accipiendae sunt pro qualibet conventione, licet ad effectum non deducta, etiam tacita, in qua scilicet animus simoniacus expresse non manifestetur, sed ex circumstantiis colligatur. Can. 729 Firmis poenis in simoniacos iure statutis, contractus ipse simoniacus et, si simonia committatur circa beneficia, officia, dignitates, subsequens provisio omni vi caret, licet simonia a tertia persona commissa fuerit, etiam inscio proviso, dummodo hoc non fiat in fraudem eiusdem provisi aut eo contradicente. Quare: 1°. Ante quamlibet iudicis sententiam res simoniace data et accepta, si restitutionis sit capax nee obstet reverentia rei spirituali debita, restitui debet, et beneficium, officium, dignitas dimitti. 2°. Simoniace provisus non facit fructus suos; quod si eos bona fide perceperit, prudentiae iudicis vel Ordinarii permittitur fructus perceptos ex toto vel ex parte eidem condonare. Can. 730 Non habetur simonia, cum ternporale datur non pro re spirituali, sed eius occasione ex iusto titulo a sacris canonibus vel a legitima consuetudine recognito; item cum datur res temporalis pro re temporali, quae tanquam subiectum habeat adnexum aliquid 3pirituale, ex. gr., calix consecratus, dummodo pretium non augeatur propter adnexam renl spiritualenl. Can. 731 Cum omnia Sacramenta Novae Legis, a Christo Domino Nostro instituta, sint praecipua sanctificationis et salutis media, summa in iis opportune riteque administrandis ac suscipiendis diligentia et reverentia adhibenda est. Vetitum est Sacramenta Ecclesiae rninlstrare haereticis aut schis­

SECOND LATIN

quaerimus, patet imprimis sermonem esse non posse de causa motiva

creationis, cum Deus nullo bono, nec externo nec interno, ad agendum

moveri possit, sed solum de ratione, ob quam Deus voluerit, ut exsistant

creaturae. Deinde certum est, etiam Deum ad extra agentem

aliquod bonum intendere, quod per opera sua seu per creaturas obtinere

nititur. Differunt invicem finis et motivum actionis. Motivum

enim est illud bonum, quod agentem ad actionem movet; finis dicitur

tum illud bonum, ad quod obtinendum actio natura sua ordinata est,

tum illud bonum, quod agens sua actione obtinere intendit. Hoc

bonum agentem ad actionem ponendam movet. Ideo solum finis hoc

altero sensu est motivum actionis, non item finis priore sensu acceptus,

nisi agens ilIa bono ad actionem ponendam moveatur. Sic

finis (internus) comestionis est conservatio vitae. In eo, qui comedit

propter voluptatem, voluptas est motivum comestionis; in eo, qui

comedit ad vitam conservandam, finis simul est morivum comestionis.

2. Can. 726

Res de quibus in hoc libro agitur quaeque totidem media sunt ad

Ecclesiae finenl consequendum, aliae sunt spirituales, aliae temporales,

aliae mixtae.

Can. 727

Studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali rem

intrinsece spiritualem, ex. gr., Sacramenta, ecclesiasticam iurisdictionem,

consecrationem, indulgentias, etc., vel rem temporalem rei

spirituali adnexam ita ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse

possit, ex. gr., beneficium ecclesiasticum, etc., aut res spiritualis sit

obiectum, etsi partiale, contractus, ex. gr., consecratio in calicis consecrati

venditione, est simonia iuris divini.

Dare vero res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali

adnexis, vel res spirituales pro spiritualibus, vel etiam ternporales

pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales

ab Ecclesia prohibeatur, est simonia iuris ecclesiastici.

97

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!