04.07.2015 Views

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Martyrologium Romanum - Augustus

In Isauria sancti Tationis Martyris, qui in persecutione Diocletiani, sub Urbano Praeside, gladio caesus, martyrii

coronam accepit.

Item sancti Georgii Limniotae Monachi, qui, cum impium Leonem Imperatorem, quod sacras Itnagines frangeret

Sanctorumque reliquias combureret, reprehendfsset, hanc ob causam, ejus jussu manibus abscissis et capite incenso,

Martyr migravit ad Dominum.

Apud Ostia Tiberina sanctae Aureae, Virginis et Martyris; quae, saxo ad collum ligato, in mare demersa est. Ipsius

autem corpus, ejectum ad littus, beatus Nonnus sepelivit.

Rotomagi sancti Audoeni, Episcopi et Confessoris.

Nivernis, in Gallia, sancti Patricii Abbatis.

Neapoli, in Campania, sancta; Joannae Antidae Thouret, Virginis, Instituti Sororum a Caritate Fundatricis, quam Pius

Papa Undecimus in album sanctarum Virginum retulit.

Massiliae, in Gallia, sanctae Aemiliae de Vialar, Virginis, Fundatricis Instituti Sororum a sancto Joseph ab Apparitione,

fortitudine, patientia et caritate insignis, quam Pius Duodecimus, Pontifex Maximus, in Sanctarum numerum retulit.

Valentiae, in Hispania, natalis sanctae Marfae Michaelae, Virginis, Fundatricis Congregationis Ancillarum a

Sanctissimo Sacramento et Caritatis, patiendi studio ac desiderio animas Deo lucrandi inflammatae, quam Pius Papa

Undecimus sanctis Virginibusaccensuit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias.

25 Augusti Octavo Kalendas Septembris. Luna... *. F

Apud Carthaginem sancti Ludovici Noni, Regis Francorum et Confessoris, vitae sanctitate ac miraculorum gloria

praeclari, cujus ossa postmodum Lutetiam Parisiorum sunt relata.

Romae natalis sancti Josephi Calasanctii, Presbyteri et Confessoris, vitae innocentia et miraculis illustris; qui, ad

erudiendam pietate ac litteris juventutem, Ordinem Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum

fundavit. Eum Pius Duodecimus, Pontifex Maximus, omnium Scholarum popularium christianarum ubique

exsistentium caelestem apud Deum Patronum constituit. Ipsius tamen festivitas sexto Kalendas Septembris recolitur.

Item Romae sanctorum Martyrum Eusebii, Pontiani, Vincentii et Peregrini; qui, sub Commodo Imperatore, primum in

equuleo levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus caesi sunt, flammis circa eorum latera appositis; et, cum in

laude Christi fidelissime permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus sunt mactati.

Romae praeterea natalis beati Nemesii Diaconi, et filiae Lucillae Virginis; qui, cum de fide Christi flecti nequaquam

possent, decollati sunt, jubente Valeriano Imperatore. Ipsorum corpora, a beato Stephano Papa sepulta, deinde a beato

Xysto Secundo via Appia, pridie Kalendas Novembris, honestius tumulata, Gregorius Quintus in Diaconiam sanctae

Mariae Novae transtulit, una cum sanctis Symphronio, Olympio Tribuno, hujusque uxore Exsuperia et Theodulo filio;

qui omnes, Symphronii opera conversi et ab eodem sancto Stephano baptizati, martyrio coronati fuerant. Eadem

Sanctorum corpora, Gregorio Decimo tertio Summo Pontifice, ibidem inventa, sub altari ejusdem Ecclesiae

honorificentius collocata sunt sexto Idus Decembris.

Item Romae sancti Genesii Martyris, qui, primum sub Gentilitate mimus, cum in theatro, spectante Diocletiano

Imperatore, Mysteriis Christianorum illuderet, repente, inspiratus a Deo, conversus est ad fidem et baptizatus. Mox,

Imperatoris jussu, fustibus crudelissime caesus, deinde suspensus in equuleo, et ungularum diutissima laceratione

vexatus, lampadibus etiam adustus est; ac tandem, cum in fide Christi persisteret, dicens: « Non est Rex praeter

Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteritis », martyrii palmam

obtruncatione capitis promeruit.

http://www.liturgialatina.org/martyrologium/18.htm[8/10/2013 4:31:49 PM]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!