04.07.2015 Views

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Martyrologium Romanum - Majus

31 Maji Pridie Kalendas Junii. Luna... xxiv. E

Festum beatae Mariae Virginis Reginae.

Romae sanctae Petronillae Virginis, filiae beati Petri Apostoli, quae, conjugium nobilis viri Flacci spernens, et, acceptis

triduanis ad deliberandum indiiciis, interim jejuniis et orationibus vacans, tertia die, mox ut Christi Sacramentum

accepit, emisit spiritum.

Aquilejae sanctorum Martyrum fratrum Cantii, Cantiani et Cantianillae, qui, cum essent ex illustri Aniciorvim

progenie, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, ob Christianae fidei constantiam, una cum paedagogo suo

Proto, capite plexi sunt.

Turribus, in Sardinia, sancti Crescentiani Martyris.

Apud Comanos, in Ponto, sancti Hermiae militis, qui, sub Antonino Imperatore, de innumeris et saevissimis tormentis

divina ope liberatus, carnificem convertit ad Christum, et ejusdem martyrii coronae participem fecit; quam tamen ipse

primus, gladio obtruncatus, accepit.

Veronae sancti Lupicini Episcopi.

Romae sancti Paschasii, Diaconi et Confessoris, cujus meminit beatus Gregorius Papa.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias.

Index Generalis Introductio Index NominumSanctorum

Liturgia Latina Front Page

http://www.liturgialatina.org/martyrologium/15.htm[8/10/2013 4:31:37 PM]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!