Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org Martyrologium Romanum - Introductory Page - Essan.org

04.07.2015 Views

Martyrologium Romanum - Majus Edessae, apud Aegas, in Cilicia, sanctorum Martyrum Thalelsei, Asterii, Alexandri et Sociorum, qui sub Numeriano Imperatore passi sunt. In Thebaide sancti Aquilae Martyris, qui pectinibus pro Christo dilaniatus fuit. Apud Bituricas, in Aquitania, sancti Austregisili, Episcopi et Confessoris. Brixiae sancti Anastasii Episcopi. Papias sancti Theodori Episcopi. Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias. 21 Maji Duodecimo Kalendas Junii. Luna... iv. B Sancti Valentis Episcopi, qui, una cum tribus pueris, necatus est. Alexandriae commemordtio sanctorum Martyrum Seciindi Presbyteri, et aliorum; quos sacris diebus Pentecostes, sub Constantio Imperatore, Arianus Episcopus Georgius saevissime occidi praecepit. In Mauritania Caesariensi natalis sanctorum Martyrum Diaconorum Timothei, Polii et Eutychii, qui, in eadem regione disseminantes verbum Dei, pariter coronari meruervint. Caesareae, in Cappadocia, item natalis sanctorum Martyrum Polyeucti, Victorii et Donati. Cordubae, in Hispania, sancti Secundini Martyris. Eodem die sanctorum Martyrum Synesii et Theopompi. Caesareae Philippi natalis sanctorum Martyrum Nicostrati et Antiochi Tribunorum, cum aliis militibus. Alexandriae commemoratio sanctorum Episcoporum et Presbyterorum; qui, ab Arianis exsilio relegati, sanctis Confessoribus sociari meruerunt. Niciae, apud Varum fluvium, sancti Hospitii Confessoris, abstinentiae virtute ac prophetiae spirituinsignis. Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias. 22 Maji Undecimo Kalendas Junii. Luna... iij. C Romae sanctorum Martyrum Faustini, Timothei et Venusti. In Africa sanctorum Martyrum Casti et Aemilii, qui per passionis ignem martyrium consummarunt. Hos (ut beatus Cyprianus scribit), in prima congressione devictos, Dominus victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent. Comanae, in Ponto, sancti Basilisci Martyris, qui, sub Maximiano Imperatore et Agrippa Praeside, ferreas calceatus crepidas, ignitis clavis confixas, multaque alia passus, demum, capite obtruncatus et in flumen projectus, martyrii gloriam consecutus est. In Corsica sanctae Juliae Virginis, quae crucis supplicio coronata est. In Hispania sanctae Quiteriae, Virginis et Martyris. http://www.liturgialatina.org/martyrologium/15.htm[8/10/2013 4:31:37 PM]

Martyrologium Romanum - Majus Ravennae sancti Marciani, Episcopi et Confessoris. Pistorii, in Tuscia, beati Atthonis Episcopi, ex Ordine Vallis Umbrosae. In pago Antisiodorensi beati Romani Abbatis, qui sancto Benedicto ministravit in specu; inde, in Gallias profectus, ibi, aedificato monasterio relictisque multis sanctitatis alumnis, quievit in Domino. Apud Aquinum sancti Fulci Confessoris. Antisiodori sanctae Helenae Virginis. Cassiae, in Umbria, sanctae Ritae Viduae, Monialis ex Ordine Eremitarum sancti Augustini; quae, post saeculi nuptias, aeternum sponsum Christum unicedilexit. Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias. 23 Maji Decimo Kalendas Junii. Luna... ij. D Apud Lingonas, in Gallia, passio sancti Desiderii Episcopi, qui, cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vexari cerneret, ad Regem eorum pro ea supplicaturus accessit; a quo statim jugulari jussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter extendit, et, percussus gladio, migravit ad Christum. Passi sunt autem cum ipso et alii plures de numero gregis sui, qui apud eamdem urbem conditi sunt. In Hispania sanctorum Martyrum Epitacii Episcopi, et Basilei. In territorio Lugdunensi sancti Desiderii, Episcopi Viennensis; qui, Theodorici Regis jussu lapidibus obrutus, martyrio coronatur. In Africa sanctorum Martyrum Quinctiani, Lucii et Juliani, qui, in persecutione Wandalica passi, aeternas coronas meruerunt. In Cappadocia commemoratio sanctorum Martyrum, qui, in persecutione Maximiani Galerii, confractis cruribus, necati sunt; item eorum, qui eodem tempore, in Mesopotamia, appensi pedibus in sublime, capite verso deorsum, suffocati fumo et lento igne consumpti, martyrium compleverunt. Synnadae, in Phrygia, sancti Michaelis Episcopi. Ipso die sancti Mercurialis Episcopi. Neapoli, in Campania, sancti Euphebii Episcopi. Romae sancti Joannis Baptistae de Rossi, Presbyteri et Confessoris, patientia et caritate in evangelizandis pauperibus insignis. Apud Nursiam sanctorum Eutychii et Florentii Monachorum, quorum meminit beatus Gregorius Papa. Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias. 24 Maji Nono Kalendas Junii. Luna... j. E Antiochiae natalis sancti Manahen, qui fuit Herodis Tetrarchae collactaneus, atque, Doctor et Propheta exsistens sub gratia novi Testamenti, in eadem urbe quievit. http://www.liturgialatina.org/martyrologium/15.htm[8/10/2013 4:31:37 PM]

Martyrologium Romanum - Majus

Ravennae sancti Marciani, Episcopi et Confessoris.

Pistorii, in Tuscia, beati Atthonis Episcopi, ex Ordine Vallis Umbrosae.

In pago Antisiodorensi beati Romani Abbatis, qui sancto Benedicto ministravit in specu; inde, in Gallias profectus, ibi,

aedificato monasterio relictisque multis sanctitatis alumnis, quievit in Domino.

Apud Aquinum sancti Fulci Confessoris.

Antisiodori sanctae Helenae Virginis.

Cassiae, in Umbria, sanctae Ritae Viduae, Monialis ex Ordine Eremitarum sancti Augustini; quae, post saeculi nuptias,

aeternum sponsum Christum unicedilexit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias.

23 Maji Decimo Kalendas Junii. Luna... ij. D

Apud Lingonas, in Gallia, passio sancti Desiderii Episcopi, qui, cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vexari

cerneret, ad Regem eorum pro ea supplicaturus accessit; a quo statim jugulari jussus, pro ovibus sibi creditis cervicem

libenter extendit, et, percussus gladio, migravit ad Christum. Passi sunt autem cum ipso et alii plures de numero gregis

sui, qui apud eamdem urbem conditi sunt.

In Hispania sanctorum Martyrum Epitacii Episcopi, et Basilei.

In territorio Lugdunensi sancti Desiderii, Episcopi Viennensis; qui, Theodorici Regis jussu lapidibus obrutus, martyrio

coronatur.

In Africa sanctorum Martyrum Quinctiani, Lucii et Juliani, qui, in persecutione Wandalica passi, aeternas coronas

meruerunt.

In Cappadocia commemoratio sanctorum Martyrum, qui, in persecutione Maximiani Galerii, confractis cruribus, necati

sunt; item eorum, qui eodem tempore, in Mesopotamia, appensi pedibus in sublime, capite verso deorsum, suffocati

fumo et lento igne consumpti, martyrium compleverunt.

Synnadae, in Phrygia, sancti Michaelis Episcopi.

Ipso die sancti Mercurialis Episcopi.

Neapoli, in Campania, sancti Euphebii Episcopi.

Romae sancti Joannis Baptistae de Rossi, Presbyteri et Confessoris, patientia et caritate in evangelizandis pauperibus

insignis.

Apud Nursiam sanctorum Eutychii et Florentii Monachorum, quorum meminit beatus Gregorius Papa.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atquesanctarum Virginum. R. Deo gratias.

24 Maji Nono Kalendas Junii. Luna... j. E

Antiochiae natalis sancti Manahen, qui fuit Herodis Tetrarchae collactaneus, atque, Doctor et Propheta exsistens sub

gratia novi Testamenti, in eadem urbe quievit.

http://www.liturgialatina.org/martyrologium/15.htm[8/10/2013 4:31:37 PM]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!